PL 54, col. 917
Epistolae (Leo I), J. P. Migne
In inglese: Letters 82 · Letters 81
nobis constituta fuerint exsequantur. Data idibus
Aprilis, Adelfio viro clarissimo consule.
EPISTOLA LXXXII. AD MARCIANUM AUGUSTUM.
SYNOPSIS.
I.
Pro conservatione catholicae fidei
gratulatur, cui pax imperii rependitur. --II. De solis
errantibus agendum esse, non de fide vel Scripturis,
quas aliter quam SS. Patres interpretari
nefas sit.
LEO episcopus MARCIANO Augusto.
CAP. I.
Quamvis per Constantinopolitanos clericos
ad pietatem tuam ante rescripserim, sumptis
tamen clementiae vestrae litteris per virum illustrem
praefectum 1044 urbis filium meum Tatianum,
magnam materiam gratulationis accepi: quia studiosissimos
vos ecclesiasticae pacis agnovi. Cui sancto
desiderio digna equitate confertur, ut quem statum
esse cupitis religionis, eumdem habeatis et regni.
Nam inter principes Christianos Spiritu Dei confirmante
concordiam, gemina per totum mundum fiducia
roboratur: quia profectus charitatis et fidei utrorumque
armorum potentiam insuperabilem facit, ut
propitiato per unam confessionem Deo, simul et
haeretica falsitas et barbara destruatur hostilitas,
gloriosissime imperator. Aucta igitur per imperialem
amicitiam spe coelestis auxilii, confidentius pietatem
vestram pro sacramento salutis humanae incitare
praesumo: ne cujusquam procaci impudentique