PL 55, col. 169
Epistola ad Demetriadem (Auctor incertus (Leo I)), J. P. Migne
hominis, initium peccati superbia est, quae congruenter
et avaritia nominatur, quia utraque appellatio
eum significat appetitum qui et suam mensuram concupiscat
excedere, et non dignetur dives esse, nisi
propriis: tamquam habeat hoc simile Deo, ut bonorum
suorum ipse sibi fons, ipse sibi sit copia. Haec
autem elatio de perverso usu donorum Dei nascitur.
Nam si conditor naturarum nulla pulchra, nulla
sublimia naturis rationabilibus contulisset, unde se
extollerent non haberent. Nemo enim de iis quae
non accepit superbit, nec inflari quisquam de eo
potest, quod a participatione ejus alienum est. Numquam
gloriatur de sobrietate temulentus, neque de
benevolentia invidus, aut de lenitate saevus, vel de
castitate extollitur impudicus. Ipsa se a virtutibus
vitia secernunt, et cum in peccatis agitur, non insita
per naturam, sed ex mala voluntate concepta ut
propria diliguntur: quia, sicut scriptum est, mendax
de proprio loquitur [(Joan. VIII, 44)]
. Cum autem in
bonis et rectis actibus laudabilis vita ducitur, Dei est
quod geritur, Dei est quod amatur. Omne enim datum
optimum et omne donum perfectum desursum est,
descendens a Patre luminum [(Jac. I, 17)]
. Unde quia
inter vitia aut nulla est aut rara jactantia, et facile
spernitur qui de opprobrio gloriatur, malum superbiae
maxime virtutibus est cavendum, quia nullis
opportunius insidiatur, quam quibus laus justa debetur.
269 CAP. X. Ex bonis operibus superbiam et Pelagianam
haeresim esse natam; nec non et Pelagianorum
reliquias. --Cum ergo per ineffabilem misericordiam
Dei captivis libertas, perditis salus, mortuis vita reparatur,
cum in sacramento crucis et resurrectionis
Christi ad novitatem redit vetustas, et ad innocentiam
regeneratur impietas, antiquus hostis malignius
fremit et acrius inardescit, et cum innumeris nocendi
artibus humanum genus nitatur evertere, serens discordias,
incitans iras, acuens cupiditates, suadens
turpia, falsa commentans et errorum laqueos per
opinionum commenta multiplicans, plus uritur de
virtute stantium quam laetetur de fragilitate labentium.
Multi enim servientes Deo, et in lege ejus die
ac nocte meditantes, cruxifixerunt carnem suam cum
desideriis et concupiscentiis, omniumque illecebrarum
incentiva domuerunt; non damnis victi, non persecutionibus
fracti, non prosperitatibus depravati, mundum
istum nec dilexere obsequentem, nec timuere
terrentem. Tantam itaque firmitatem, et tam sublime
propositum qua impugnatione diabolus posset adoriri,
nisi ut quibus non potuerat persuadere vitiorum