PL 55, col. 171

Epistola ad Demetriadem (Auctor incertus (Leo I)), J. P. Migne

suppetunt vires de incolumitate naturae? Non
autem frustra Joannes protestatur et dicit: Ecce
Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi [(Joan. I, 29)]
.
Nec frustra scriptum est: Nemo mundus a sorde, nec
infans, cujus unius diei vita est super terram [(Job XIV,
4, juxta LXX)]
; et: Quis poterit facere mundum de
immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es [(Ibid. juxta Vulg.)]
?
Propter quod, sicut nunc in Ecclesia
manet constitutio Salvatoris dicentis: Nisi quis
renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in
regnum coelorum [(Joan. III, 5)]
; ita sacratissime erat
in lege praecautum ut natus puer, nisi die circumcideretur
octavo, exterminaretur anima ejus de populo
suo [(Gen. XVII, 14)] , nullum in haereditate Israel habitura
consortium. Quae omnia, et multo plura documenta,

non tanta cura sacris paginis Spiritus sanctus
inseruisset, si talis esset natura in filiis Adam, qualis
in ipso est principaliter instituta. 271 Sed quia
Filius Dei venit ut solveret opera diaboli [(I Joan. III,
8)] , et ut quaereret ac salvaret quod perierat [(Luc.
XIX, 10)] , manifestum est omnes in Adam damnationi
obnoxios esse nascendo, nisi in Christo liberati fuerint
renascendo. Unde vigilanter nobis considerandum
est in ipso regenerationis munere quid geratur.
Quamvis enim ad unum concurrant omnes ejusdem
mysterii portiones, aliud tamen est quod visibiliter
agitur, aliud quod invisibiliter celebratur; nec idem
est in sacramento forma, quod virtus, cum forma
humani ministerii adhibeatur obsequio, virtus autem
per divini operis praestetur effectum; ad cujus utique

potentiam referendum est quod dum homo exterior
abluitur, mutatur interior; et fit nova creatura de
veteri, vasa irae in vasa misericordiae transferuntur,
et in corpus Christi convertitur caro peccati; de impiis
justi, de captivis liberi, de filiis hominum fiunt
filii Dei, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate
viri, neque ex voluntate carnis; sed ex Deo nati sunt [(Joan. I, 13)]
.
Quod quia indubitanter accepimus, verissimum
est quod Apostolus docet, dicens: Quicumque
enim spiritu Dei aguntur, ii filii sunt Dei [(Rom.
VIII, 14)]
. Unde videant cujus se haberi filios velint,
qui definierint omnes homines voluntate propria regi,
cum idem Apostolus protestetur et dicat: Qui spiritum
Christi non habet, hic non est ejus [(Rom. VIII, 9)]
.
CAP. XII.
In solo Deo esse gloriandum, a quo omnis

virtus, gloria et sapientia est. --Refutata igitur superborum
impia vanitate, quibus in peccatum etiam illa
quae in eis videntur laudanda vertuntur, nos illam
humilitatem cui virtus et gloria Deus est eligamus,
scientes prophetam David cecinisse de sanctis: Domine,
in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine
tuo exsultabunt tota die, et in tua justitia exaltabuntur:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.