PL 55, col. 24

Sacramenta Romanae Ecclesiae (Leo I), J. P. Migne

duriora certamina, fragiles quosque ad tuae retributionis
munus invitas. Per, etc.
Sumentes pignus coelestis arcani, et in terris positi,
jam superno pane satiati, supplicamus, Domine,
deprecantibus sanctis tuis, ut quod in nobis mystice
geritur, veraciter impleatur. Per, etc.
Impetret, quaesumus, Domine, fidelibus tuis auxilium
oratio justa sanctorum; et in quorum sunt celebritate
devoti, fiant in eorum perpetua sorte participes.
Per, etc.
XI.
Item alia. --Prosint nobis, Domine, quaesumus,
tuorum suffragia collata sanctorum; ut quae
nostris non possumus orationibus obtinere, placentium
tibi precibus assequamur. Per, etc.
Sanctorum, Domine, martyrum tuorum supplicationibus

tribue nos foveri; ut quorum venerabilem
( Supple diem) annuo frequentamus obsequio, eorum
et intercessionibus commendemur et meritis. Per, etc.
XII.
Item alia. --Deus, qui ad deprecandum te
conscientiae nostrae perspicis non sufficere facultatem,
cunctos martyres tuos fac orare pro nobis, quos digne
possis audire. Per, etc.
Offerimus tibi, Domine, fidelium tuorum dona solemnia,
sanctorum martyrum interventionibus confidentes;
ut quod nos exsequimur minus idonea servitute,
illorum potius meritis efficiatur acceptum.
Per, etc.
Vere dignum. Qui sic hostis antiqui machinamenta
destruxit, ut diabolo, quem sua virtute prostraverat,
etiam sanctos suos, Spiritu veritatis armatos, redderet

fortiores, 6 ne vel saevitiam metuerent persequentium,
vel de promissae beatitudinis aeternitate
dubitarent; quorum gloriam hodierna festivitate recolentes,
hostias tibi laudis offerimus, cum angelis,
etc.
Consecuti gratiam muneris sacri, supplices, Domine,
te rogamus; ut, implorantibus pro nobis
sanctis martyribus tuis, divinae virtutis effectum,
quem corporaliter sumpsimus, spiritaliter sentiamus,
Per, etc.
Protege, Domine, plebem tuam, cum sanctorum
tuorum patrocinio supplicantem, et in tua pietate
confisam interius exteriusque purifica: ut per haec
quae divino sacrificio gustaverunt, et mentium salutem
mereantur et corporum. Per, etc.

XIII.
Item alia. --Praetende nobis, Domine, misericordiam
tuam; et sanctos tuos, quorum nos fecisti

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.