PL 55, col. 33
Sacramenta Romanae Ecclesiae (Leo I), J. P. Migne
ut sicut nobis ejus passio contulit hodiernum
in tua virtute conventum (laetitiam), ita suffragetur
et meritum. Per, etc.
Fiat, Domine, quaesumus, hostia sacranda placabilis
pretiosi celebritate martyrii, quae et corda nostra
purificet, et tuorum tibi vota conciliet. Per, etc.
Vere dignum. Propensius exorantes, ut sicut infirmitati
nostrae praescius contulisti subsidia copiosa
justorum, ita nobis eorum tribuas intercessione refoveri.
Per, etc.
Exaudi nos, Domine, clamantes ad te, et quos
non deseris sacramentis, necessariis attolle praesidiis.
Per, etc.
IN DEDICATIONE.
XXXIV.
Item alia. --Deus, qui beati Petri apostoli
dignitatem ubique facis esse gloriosam: praesta,
quaesumus, ut et doctrina semper ipsius foveamur et
meritis. Per, etc.
Suscipe, Domine, quaesumus, hostias, quas majestati
tuae in honore beati apostoli Petri, cui haec est
basilica sacrata, deferimus, et ejus precibus nos
tuere. Per, etc.
Vere dignum. Qui ut in omni loco dominationis
tuae beati Petri apostoli magnifices potestatem, non
solum ubi venerabiles ejus reliquiae conquiescunt,
sed ubicumque pretiosa reverentia fuerit invocata,
tribuis esse praesentem; nunc etiam perseverare demonstres,
quod in omnem terram sonus ejus exeat,
et toto orbe salutaria verba decurrant. Per, etc.
Benedicimus, Domine, misericordias tuas, qui nos
incessabiliter beati apostoli tui Petri sinis commemoratione
foveri, suppliciter exorantes ut cujus solemnia
gerimus, patrocinia sentiamus. Per, etc. 16
XXXV.
Item alia. --Si vis, potens es mundare,
Domine; et quam vox iniquitatis nostrae non
obtinet, tuorum nobis precibus veniam donare sanctorum.
Per, etc.
Supplices, Domine, te rogamus, ut quamvis offensiones
nostrae impediant, recordatione tamen martyrum
tuorum munus nostrum non sit ingratum. Per, etc.
Vere dignum. Prostrato corde poscentes ut quamvis
tanta sint nostra facinora, quibus etiam cum innumerabilibus
sanctorum suffragiis laboremus, tu
tamen immensa pietate concedas ne scelera magis
nostra praevaleant, quam satisfactio pro nobis copiosa
justorum. Per, etc.
Praesta, Domine, quaesumus, ut quam immensis
erroribus aggravati fiduciam conscientiae non habemus,
martyrum tuorum nobis supplicatio beata subveniat.
Per, etc.
XXXVI.