PL 55, col. 40
Sacramenta Romanae Ecclesiae (Leo I), J. P. Migne
desit, unde subsistat; et adsit observantia, unde meus
polleat. Per, etc.
Sacris coelestibus, Domine, vitia nostra purgentur,
ut muneribus tuis possimus semper aptari.
Per, etc.
Supplicem tibi, Domine, plebem placatus intende,
et in tua misericordia confidentem clementia largiore
comitare; ut quia sine te non potest omnino
consistere, tuis beneficiis temporalibus gubernetur,
ut proficiat ad aeterna. Per, etc.
IN PENTECOSTEN ASCENDENTIBUS A FONTE.
I.
--Praesta nobis, ineffabilis et misericors Deus,
ut adoptio, quam in idipsum sanctus Spiritus advocavit,
nihil in dilectione terrenum, nihil habeat in
confessione diversum. Per, etc.
Propitius, Domine, quaesumus, haec dona sanctifica,
et hostiae spiritalis oblatione 24 suscepta, nosmetipsos
tibi perfice munus aeternum. Per, etc.
Vere dignum. Qui ascendit super omnes coelos,
sedensque ad dexteram tuam, promissum Spiritum
sanctum in filios adoptionis effudit: unde laetantes
inter altaria tua, Domine virtutum, hostias tibi laudis
offerimus, etc.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro
his quos ex aqua et Spiritu sancto regenerare
dignatus es, tribuens eis remissionem omnium peccatorum,
quaesumus, placatus accipias, eorumque
nomina ascribi jubeas in libro viventium. Per, etc.
Communicantes, et diem Pentecosten sacratissimum
celebrantes, quo Spiritus sanctus apostolos
plebemque credentium praesentia suae majestatis implevit:
sed et memoriam venerantes, etc.
Benedic, Domine, et has tuas creaturas (fontis)
mellis et lactis; et pota famulos tuos ex hoc fonte
aquae vitae perennis, qui est Spiritus veritatis, et enutri
eos de hoc lacte et melle, quemadmodum patribus
nostris Abraham, Isaac, et Jacob promisisti
introducere te eos in terram promissionis, terram
fluentem melle et lacte. Conjunge ergo famulos tuos,
Domine, Spiritui sancto, sicut conjunctum est hoc
mel et lac, quo coelestis terrenaeque substantiae significatur