PL 55, col. 43

Sacramenta Romanae Ecclesiae (Leo I), J. P. Migne

illatus, ad fidei transferatur augmentum. Per, etc.
II.
Item alia. -- Purificet nos, quaesumus,
Domine, muneris praesentis oblatio, ut dignos sacra
participatione perficiat. Per, etc.
PRAECES F.
Mentes nostras, quaesumus, Domine, sanctus
Spiritus divinis praeparet sacramentis, quia ipse est
omnium remissio peccatorum. Per, etc.
Communicantes, et diem sacratissimum Pentecosten
celebrantes, quo apostoli apostolorumque discipuli
omnium charismatum spiritalia dona sumpserunt;
sed et memoriam venerantes, etc.
Adsit nobis, Domine, quaesumus, virtus Spiritus
sancti, quae et corda nostra clementer expurget, et
ab omnibus tueatur inimicis. Per, etc.
XII. IN JEJUNIO MENSIS QUARTI.

Adesto, Domine, supplicibus tuis, ut hoc solemne
jejunium, quod animis corporibusque curandis salubriter
institutum est, devoto servitio celebremus. Per, etc.
Praesta, Domine Deus noster, ut contra omnes
fremitus impiorum mentis puritate vincamus, et qui
nos, in sua confidentes virtute, moliuntur affligere,
a nobis jejunantibus subjugentur. Per, etc.
28 Offerimus tibi, Domine, quae dicanda tuo nomine
dedisti, suppliciter exorantes ut sicut eadem
nobis efficis sacramentum, ita fieri tribuas remedium
sempiternum. Per, etc.
Vere dignum. Post illos enim laetitiae dies, quos

in honorem Domini a mortuis resurgentis et in coelos
ascendentis exegimus, postque perceptum sancti
Spiritus donum, necessarie nobis haec jejunia sancta
provisa sunt; ut pura conversatione viventibus, quae
divinitus Ecclesiae sunt collata, permaneant. Per, etc.
Refecti participatione muneris sacri, quaesumus,
Domine Deus noster, ut cujus exsequimur cultum,
sentiamus effectum. Per, etc.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.