PL 55, col. 46

Sacramenta Romanae Ecclesiae (Leo I), J. P. Migne

usque in finem tot bonorum insignibus, tot charismatum
splendoribus consecrasti: decebat enim ut
ineffabile Domini sacramentum, quod prophetica
voce praedixerat, visibiliter etiam monstraturus, 31
caeteris ejus nuntiis eminentior appareret. Unde
cum angelis, etc.
Praesta, quaesumus, Domine, ut sicut de praeteritis
ad nova sacramenta transimus, ita, vetustate deposita,
sanctificatis mentibus innovemur. Per, etc.
Benedic, quaesumus, Domine, plebem tuam, et
sanctorum tuorum deprecationibus confidentem, tribue
consequi quod sperare donasti. Per etc.
Ad Fontem.
IV.
Item alia. -- Omnipotens sempiterne Deus,

qui instituta legalia et sanctorum praeconia prophetarum
in diebus beati famuli tui Joannis implesti:
praesta ut cessantibus significationum figuris, ipsa sui
manifestatione veritas eloquatur. Per, etc.
Da, quaesumus, Domine, lumen intelligentiae par
vulis tuis, ut, pro veteris gratia sacramenti praesentis
sacrificii gratia succedente, sic gloriemur novis
ut non abutamur antiquis. Per, etc.
Vere dignum. Quoniam plena sunt omnia saecula
misericordia tua, quam, recurrentibus data lege
temporibus, etiam in hujus diei festivitate veneramur:
agnoscentes ad magnum pietatis tuae pertinuisse
consilium, ut sanctus tuus Joannes, cujus Natalem
ad nominis tui gloriam celebramus, tot donis
mirabilis nasceretur. Per, etc.
Annue, Domine, precibus nostris, ut sicut de praeteritis
ad nova sumus sacramenta translati, ita, vetustate
deposita, sanctificatis mentibus innovemur.
Per, etc.
V.
Item alia. -- Deus, qui praesentem diem honorabilem
nobis in beati Joannis nativitate fecisti,
da populis tuis spiritalium gratiam gaudiorum, et
omnium fidelium mentes dirige in viam salutis et
pacis. Per, etc.
Omnipotens sempiterne Deus, qui tuis fidelibus
contulisti ut ille quo inter natos mulierum nullus est
major, oriretur, et Unigeniti tui gloriosus Praecursor
existeret: providentiae tuae munus exsequere ut
quae manifestavit testificatio Nuntii, impleat praesentia
Nuntiati. Per, etc.
Remotis obumbrationibus carnalium victimarum,
spiritalem tibi, summe Pater, hostiam supplici servitute
deferimus, quae miro 32 ineffabilique mysterio
et immolatur semper, et eadem semper offertur;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.