PL 57, col. 427
Homiliae (Maximus Taurinensis), J. P. Migne
vocabitur in regno caetorum [(Matth. V)]
. Quam
magnus hic, quamque praecipuus in regno coelorum
est, quem in omnem gloriam sermo propheticus, vita
mirabilis, et mors Deo devota sublimat? Nec immerito,
261 Multos inter codices, quos nos ipsi versavimus, multosque, quos alii legerunt, pauci admodum
inventi sunt qui hanc homiliam complectantur, quique in auctore ejusdem in licando conveniant. Codex
enim homiliarius Lateranensis pag. 91 S. Ambrosio eamdem tribuit. Codex Casinensis CXI pag. 180 S. Augustino,
Urbevetanus nemini. Verum antiquiores codices, ut Ambrosianus, Sangallensis homil. 10, S. Crucis
in Jer. 90 homil. 10, et ejusdem S. Crucis 99 homil. 81, quemadmodum Vallicellanus XIX pag. 47, perspicuum
de S. Maximo testimonium praebent. Horum mss. librorum tanta est auctoritas, ut homilia a veteribus
editionibus Parisiensi et Sixtina sit vindicanda, in quibus sub Ambrosii nomine vulgata fuit, et S. Maximo restituenda.
Praeterire nolumus singularem titulum homiliae, quem exhibet uterque codex S. Crucis in Jerusalem,
nempe: Incipit de passione vel natali sanctorum martyrum Octavii, Adventii et Solutoris, quo ex titulo conjici
potest de iisdem sanctis martyribus Taurinensibus Maximum plures orationes habuisse. Codex Sangallensis
inscribit: De SS. Octavio, Solutore et Adventio. Hanc homiliam, quae sanctorum eorumdem continet laudationem,
Taurini fuisse recitatam, nihil esse video causae quamobrem esse quisquam dubitandum putet. Itaque lapsi
sunt qui eam esse Ambrosio aut Augustino tribuendam existimarunt. A quonam autem, nisi a Maximo
illius urbis episcopo habitam ducemus, cum et sermonis concinnitas, et locorum sacrae Scripturae adducendorum
ratio sit plane Maximiana? Accedit editorum Gymnici, Galesinii, Raynaudi et Margarini, eorumque
qui de sanctis martyribus Taurinensibus egerunt consensio. In editis Gymnici et Raynaudi inscripta eadem
homilia sic est: In natali sanctorum Tauricorum martyrum Octavii, Adventii et Solutoris; in Galesinii vero
ac Margarini: In natali sanctorum Taurinensium martyrum Octavii, Adventii et Solutoris. Nos hosce postremos
secuti sumus.
262 ARGUMENTUM.-- Sancti, fidei assertores, per universam
Ecclesiam colendi sunt; peculiarem tamen
amorem praecipuamque venerationem sibi vindicant,
ubi sanguinem effuderunt. Populum igitur Taurinensem
ad eos colendos hortatur Maximus, quorum
reliquias possident tutelaque juvantur.
Cum omnium SS. Martyrum, fratres, devotissime
natalem celebrare debeamus, tum praecipue eorum
solemnitas tota nobis veneratione curanda est, qui
in nostris domiciliis proprium sanguinem profuderunt.
Nam, licet universi sancti ubique sint, et omnibus
prosint, illi tamen pro nobis interveniunt,
qui et supplicia pertulere pro nobis. Martyr enim
cum patitur, non sibi tantum patitur, sed et civibus;
sibi enim patitur ad praemium, civibus ad exemplum;
sibi patitur ad requiem, civibus ad salutem:
exemplo enim eorum didicimus Christo credere, didicimus
contumeliis vitam aeternam quaerere, mortem
didicimus non timere. Videte ergo quid martyribus
debeamus: in quo alter tortus est, ut alius
salvaretur: alter carnificem pertulit, ut Christum
alter agnosceret: alter morti addictus est, ut alius
vita potiretur aeterna: et ad postremum sanctus occisus
est, ut peccator evaderet. Beati igitur martyres