PL 57, col. 783

Tractatus (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

Pater omnia posuit in sua potestate
[(Act. I)]
, et nihil
fit quod Dominus ipse voluerit, vel fieri posse permiserit.
Vis videre prophetas et apostolos nostros,
quanta faciebant, non fati virtute, sed fidei et adjutorio
summi Dei, et divina potentia Christi. Ecce et
confractos restituebant, quos dicitis fato vexari; pariter
et infirmos curabant, mortuos suscitabant, caecos
illuminabant et claudos erigebant; et nihil a
fato petebant, sed totum, ut dixi, sinceritate 723
fidei et divinis opibus, et miserationibus adimplebant.
Fato dicis omnia fieri? Sed stultus stulta loquitur,
et cor ejus vana intelligit, et, sicut ille aiebat Tullius
in Hortensio dicens: Avia mea dicebat hoc quod dicis,
fato omnia fieri; mater autem mulier sapiens non existimavit.
Et nos possumus dicere in veritate, quia

avia nostra, id est error antiquus et gentilis stultitia
hoc dicebat. Nam mater mulier sapiens, mater
scilicet Ecclesia, quae nos spiritali genuit partu, nunquam
hoc arbitrata est, quae scit Filium accepisse a
Patre omnem potestatem in coelo et in terra. Ideo
in nomine ejus tantas virtutes fecerunt discipuli
ipsius, qui et dicebat: Petite, et accipietis; quaerite,
et invenietis; pulsate, et aperietur vobis [(Joan. XVI)]
.
Utique quando hoc dicebat erroribus et daemonibus
opponebat, qui fata fingunt, et nihil preces valere
contendunt, ne Deus rogetur, et eorum opera dissolvantur.
Ideo populus Dominus ad se trahebat, ut
fides in Deum plurimum posset, et non diffidentia
praevaleret. Fato dicis, impudens, omnia fieri? Addis
et nihil preces, nihil orationes valere? Quantum

vero preces vel orationes fidelium valeant, sacra
omnium divinorum voluminum monumenta loquuntur,
et volentibus noscere facilis aditus conceditur
ad salutem. Ergo non fato quidquam geritur, sed
omnia factoris mundi providentia gubernantur.
Nam de idolis, vel de elementis, quae pagani aestimant
deos, audite breviter, fratres, beatum prophetam
nostrum paganos istos deridentem de supervacuis
eorum, et dicentem: Idola gentium argentum et
aurum, opus manuum hominum: os habent, et non
loquuntur; oculos habent, et non vident; aures habent,
et non audiunt [(Psal. CXXXIV)]
, et caetera quae ibi
sequuntur. Interrogo te, pagane, si velis talis esse
quales illi quos colis, sine anima, sine sensu, sine
motu, sine aliquo vitali intellectu. Hoc ergo maledictum

putas; desine igitur tales colere quorum te
similitudo sollicitat, et quorum cultus te honestat.
Sed dicunt pagani: Nos solem et lunam, vel stellas, et
universa elementa colimus et veneramur; quibus
iterum dicitur: Vani autem sunt omnes homines
quibus non subest scientia Dei, et de his quae videntur
bona, non potuerunt intelligere eum qui est; nec operibus
attendentes, agnoverunt quis esset artifex; sed
aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum
stellarum, aut nimiam aquam, aut solem, aut lunam,
deos putaverunt [(Sap. XIII)]
; quorum si propter speciem
hoc aestimaverunt, sciant quanto his Dominus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.