PL 57, col. 786

Tractatus (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

.
. . . . . . . . . . . . . . . .
insula habet sepulcrum. . . despectus jacet. . . .
unde Virgilius dixit: cre. . . . . . medio jacet insula..
. . . . . . . . . . . de criminibus. . . . breviter
commemorat dicens: Jovisque et soror, et conjux,
et rapti, inquit, Ganymedis honores. Vide quam
exsecrabilis habendus sit, imo potius quam detestabilis
iste Jupiter, qui sororem voluerit habere uxorem,
ut de caeteris ejus criminibus taceamus. Proh
dolor! quae inter homines sanctos habentur pietatis
nomina, inter deos paganorum facta sunt foeda sacrilegia.
Nam de Marte quid dicam, qui apud Thraces
natus. . . . . . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . .
.
. . . . . . . . . . . . . . . .
infernis, sed. . . . . . dicitur possidere. Ergo iste
nullas proprias habet sedes, sed ut. . . . et miser incertis,
et nullis. . . . . . sedibus fisus semper ex. . .
citis filios et filias genuisse, quod non ex legitimis
nuptiis, sed de nefandis incestis et adulteriis, sicut
et ipsi nati sunt; adhuc autem non erubescitis et solem
dicere filiam habuisse, et lunam amasse Endymionem.
Quis fidelium ad tantam insaniam vestram
non irascatur? Quis vos in talibus perseverantes non
omni poena dignos existimet? sicut et Saturnum dicitis
filium coeli, et Jovem ejus filium iterum dicitis,
vel potius mentimini Minervam ex capite genuisse. . .
femore, et multa alia. . . . . . Nam deae vestrae. . . .
asseritis veneranda, obscenitatis vitio continentur;

ex quibus unam solam Venerem dicitis esse in coelo,
et in astris ponitis. Cur non (interrogo) et Junonem,
et Minervam, vel Dianam, vel caeteras? 727
An quia Venerem dicitis speciosam, ideo eam in coelo
habitare memoratis. . . . . . foeditatis terrenis sedibus
deputatis? Quid illam impudentissimam feminam
inter tot viros facitis in coelo, quid sibi vindicat? Uxor
est alicujus, an mater, an soror, an filia? Sed si nihil
horum est, et propter pulchritudinem tantum eam
dicitis esse in coelo, quae fuerit fornicaria, vide quam
nefarium sit criminosam pulchritudinem dicere esse
in coelo, et Minervam non dicitis, quam dicitis castam
et sapientem? Apparet vos quia carnales estis
potius quam spiritales. . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . .
.
. . . . . . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . .
religionem qu. . . . . . . a vobis antiqui lib. . . . . .
lumina cum bu. . . . . . . . . picturis et signis et
insa. . . . . vestris talibus delectamini. Cur hodie

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.