PL 57, col. 805

Tractatus (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

solus solum, aeternus aeternum, virtus virtutem, creator
creatorem. Haec jam diximus, et dicimus, ut valemus.
Caeterum illud inexplicabile est et indicibile,
quod est Pater et Filius, Filius Patris, Verbum Patris,
virtus et sapientia Patris, in quo et per quem
fecit Pater omnia. Hoc Verbum intellige Filium Dei,
quem misit pro salute mundi, sicut propheta dixit: Misit Verbum suum, et sanavit eos
[(Psal. CVI)]
. Ergo
Filius Dei dicitur, qui est Verbum Patris, non ut tu
carneo et culpabili sensu intelligis Deum carnaliter
nos dicere genuisse. Nam audi Isaiam [(Cap. LIII)] sanctum
prophetam de Christo dicentem: Generationem
autem ejus quis enarrabit? Nunquid dici vel explicari
potest, quomodo Pater Filium genuerit, Deus Verbum
protulerit? . . . . . . volo intelligere

quemadmodum ista de Christo credatis; ad quem dicimus:
Audi: scriptum est Patre dicente: Tecum
principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum,
ex utero ante luciferum genui te [(Psal. CIX)]
; qui
dicit te, alium ostendit esse, hoc est secundum a se
Filium suum, ad quem dicit te: te qui dicit, et sui
loquentis, et ad quem loquitur duas declarat esse
personas. Ex utero, ait, ante luciferum genui te. Uterum
hic majestatis sensum intelligo, inenarrabilem
plenitudinem, profundumque mysterium, Dei incomprehensibilem
sapientiam: ante luciferum genui te;
vel, ante coeli ornatum, vel ante Spiritus sancti initium,
quia ipse Spiritus sanctus lucifer dicitur, 749
qui lucem veritatis et bonae fidei mentibus humanis
infundit; quique per prophetas aeterni solis Christi

ut lucifer adventum saepissime nuntiavit. Nam iste
Dominus Christus Filius Dei multis sanctis, et ante
visus est, et prius apparuisse dignoscitur: Abrahae,
et Jacob, et Moysi, et filiis Israel in columna ignis
et nubis, de quo Deus Pater dixerat: Ecce ego mitto
angelum meum ante faciem tuam, qui parabit viam
tuam ante te [(Marc. I)]
; et filio Nave ipse visus est,
qui et dicebat: Ego sum princeps militiae virtutis Domini [(Josue III)]
,
utique et Filius est Patris; et Angelus
ejus dicitur, id est nuntius, et propheta, et sacerdos,
et puer, et advocatus, et virtus, et sapientia, et
caetera. Nam quia Abrahae visus est, audi Scripturam [(Genes. XXII)]
dicentem: Vocavit angelus Domini
Abraham de coelo, et ait: Abraham, Abraham, non
extendes manum tuam super puerum . . . . . .
.
. . . . . . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . .
unde in sequen. . . . . . invenies scriptum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.