PL 58, col. 181

Historia persecutionis Africae provinciae (Victor Vitensis), J. P. Migne

texere jubens, inquirit, simili quidem fervore,
dispari tamen amore; et 2 illi ut laudarentur in
saeculo, ipse ut praeclarus appareas in futuro, et dicas: In Domino laudabitur anima mea; audiant mansueti
et laetentur
[(Psal. XXXIII, 3)]
. Poteris, inquis, ut
voles, quia omne datum optimum, et omne donum
perfectum coelitus accepisti, eruditus a tanto pontifice,
totoque laudis genere praedicando beato Diadocho,
cujus, ut astra lucentia exstant quamplurima
catholici dogmatis monimenta dictorum. Et sat
est tibi ut aequipares doctrinam doctoris; quia est satis
discipulo, ut sit quomodo magister ejus. Alium
3
I.
Vandalorum ingressus in Africam.
--Sexagesimus
nunc, ut clarum est, agitur annus [(an. 487)] . ex
quo populus ille crudelis ac saevus Vandalicae gentis
Africae miserabilis [ al. miserabiles] attigit fines,
transvadans facili transitu per angustias maris, quainter

Hispaniam Africamque aequor hoc magnum et
spatiosum, bissenis millibus angusto se limite coarctavit.
Transiens igitur quantitas universa, calliditate
Geiserici ducis, ut famam terribilem suae faceret
gentis, illico statuit omnem multitudinem numerari,
quam huic luci ad illam usque diem uterus profuderat

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.