PL 58, col. 184

Historia persecutionis Africae provinciae (Victor Vitensis), J. P. Migne

nequeo narrare; quos stimulis ferreis ad ambulandum
urgebant, quorum nonnulli sub fascibus miserabiliter
animas emisere. Senilis maturitas atque veneranda
canities, quae caesariem capitis ut lanam
candidam dealbarat, nullam sibi ab hospitibus misericordiam
vindicabat. Sed etiam parvulos ab uberibus
maternis rapiens barbarus furor, insontem infantiam
allidebat ad terram. Alii e regione pedes
tenentes, a meatu prorsus naturali usque ad arcem
capitis dissipabant, quando tunc forte Sion captiva
cantabat: Dixit inimicus incendere fines meos, interficere
infantes meos, et parvulos meos se elisurum
ad terram [(IV Reg. VIII, 12)] .
III.
Aedificia subvertunt.
--In aedificiis nonnullis
magnarum aedium, vel domorum, ubi ministerium

ignis minus valuerat, tectis admodum [ Colb. dissipatis] despicatis, pulchritudinem parietum solo aequabant;
ut nunc antiqua illa speciositas civitatum, nec
[ al. quae] quia fuerit prorsus appareat. Sed et urbes
quamplurimae, aut raris, aut nullis habitatoribus incoluntur.
Nam et hodie si qua supersunt, subinde
desolantur, sicut in Carthagine odii causa, theatra,
aedem Memoriae, et viam quae Coelestis vocabatur,
funditus deleverunt. Et ut de necessariis loquar, basilicam
[ Colb. 21, majorum] majorem, ubi corpora
sanctarum martyrum Perpetuae atque Felicitatis sepulta
sunt, Celerinae vel Scillitanorum, et alias
quas non destruxerant, suae religioni licentia tyrannica
manciparunt. Ubi vero munitiones aliquae videbantur,
quas hostilitas barbarici furoris oppugnare

nequiret, congregatis in circuitu castrorum innumerabilibus
turbis, gladiis feralibus cruciabant; ut putrefactis
cadaveribus, quos adire non poterant arcente
murorum defensione, corporum liquescentium
enecarent fetore. Quanti et quam numerosi tunc ab
eis cruciati sunt sacerdotes, explicare quis poterit?

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.