PL 58, col. 188
Historia persecutionis Africae provinciae (Victor Vitensis), J. P. Migne
exsilio truderetur. Et dum ista fierent, qui supererant
magni sacerdotes atque insignes viri memoratarum
provinciarum quas diviserat Vandalis,
cogitaverunt supplicandi gratia regem adire. Qui dum,
ut moris est, ad Maxilitanum littus exisset, quod
Lugula vulgi consuetudine vocitatur, amissis jam
ecclesiis et rebus occurrere ausi sunt; supplicantes
ut ad consolandum populum Dei, saltem habitandi
facultas, Vandalis jam dominantibus, 6 concederetur.
Quibus ille per internuntium rabido ore respondisse
fertur. Decrevi ego de nomine et genere vestro nullum
dimittere, et vos audetis talia postulare! Quos
etiam vicino mari voluit eadem hora demergere, nisi
a suis diu ne hoc faceret rogaretur. Recedentes igitur
illi, tristitia et moerore confecti, coeperunt qualiter
poterant, et ubi poterant, ablatis ecclesiis divina
mysteria celebrare. Subinde autem crescente opibus
regno, major coepit et superbia propagari.
VI.
Sebastiani fides.
--Referam autem factum
quod ipso gestum est tempore. Fuit comes quidam
Sebastianus, famosi illius gener comitis Bonifacii,
acer consilio, et strenuus in bello; cujus Geisericus,
sicut consilia necessaria habebat, ita et praesentiam
formidabat. Cupiens autem illum exstinguere, occasionem
mortis de religione quaesivit. Cogitavit rex ut
praesentibus episcopis atque domesticis suis, Sebastianum
taliter conveniret. Sebastiane, inquit, scio
quia fideliter nobis adhaerere jurasti, cujus veritatem
sacramenti labores tui vigilantiaque demonstrant.
Sed ut nobis connexa semper jugisque maneat amicitia
tua, hoc placuit praesentibus sacerdotibus nostris,
ut ejus efficiaris cultor religionis quam et nos et noster
populus veneramur. Cui Sebastianus, rem inveniens
miram multisque necessariam, pro tempore acute
respondit: Quaeso, domine rex, ut nunc unus panis
mundissimus ac [ al. similagineus] similaceus afferatur.