PL 58, col. 194
Historia persecutionis Africae provinciae (Victor Vitensis), J. P. Migne
membra mei corporis dedicavi, nec possum humanum
sortiri conjugium, habens jam coelestem et verum
sponsum. Sed dabo consilium. Si velis, poteris
et ipse tibi praestare, dum licet, ut cui ego concupivi
nubere, delecteris et ipse servire. Ita factum est,
Domino procurante, ut obediens Virgini etiam adolescens
suum animam lucraretur. Nesciente igitur
Vandalo spiritalis secreti commercium, compunctus
atque mutatus Martinianus, etiam suis fratribus persuasit
ut thesaurum quem invenerat haberent, ut pote
germani, communem. Conversus itaque cum tribus
fratribus suis, Dei quoque puella comitante, nocte
clam egredientes, Tabraceno monasterio, cui praeerat
tunc nobilis pastor Andreas, sociantur. Illa vero
haud procul monasterium incoluit puellarum. Sciscitante
igitur barbaro inquisitionibus et muneribus
crebris, quod gestum erat celari non potuit. Inveniens
itaque jam non sua, sed Christi mancipia, conjicit
in vinculis, et variis tormentis Dei famulos insectatur;
agens cum eis non tantum ut pariter miscerentur,
sed, quod gravius est, per rebaptizationis coenum,
fidei suae ornamenta turparent. Pervenit hoc
ipsum usque ad notitiam Geiserici regis, qui praecepit
ut tandiu implacabilis herus servos affligeret,
quandiu illius succumberent voluntati. Jubet in modum
ferarum fustes robustos veluti palmatos cum
stirpibus fieri, qui [Colb. 1, quatientes] quatientibus
tergis non solum ossa confringerent, sed etiam terebrantes
aculei intrinsecus remanerent. Qui dum
sanguis efflueret, et dissipatis carnibus viscera nudarentur,
sequenti die, Christo medente, semper incolumes
reddebantur. Hoc saepius ac multo factum
est tempore, [ Mart. ut] et nulla plagarum vestigia
videbantur, sancto Spiritu subinde curante. Post hoc
arctantur maxime dura custodia, compedeque crudeli