PL 58, col. 200

Historia persecutionis Africae provinciae (Victor Vitensis), J. P. Migne

qui cum multis insidiis premeretur ut catholicam
amitteret fidem, ipse eum rex postea blandiendo
affatibus saecularibus invitabat, promittens multis
eum [ al. deliciis] divitiis cumulandum, si voluntati
ejus auditum facilem commodasset. Qui eum fortis
atque invictus in fide maneret, jubet eum subire
sententiam capitalem; ita tamen callidus occulte
praecipiens, ut si in illa hora vibrantis gladii pertimesceret
ictum, magis eum occideret, ne martyrem
gloriosum fecisset; si autem fortem in confessione
conspiceret, a gladio temperaret. Sed ille ut columna
immobilis Christo solidante fortis effectus, confessor
revertitur gloriosus. Etsi martyrem invidus
hostis noluit facere, confessorem tamen nostrum
non potuit violare.
XVI.
Saturi fides.

--Novimus et alium ea tempestate
nomine Saturum: qui, cum lucidum esset membrum
Ecclesiae Christi, et pravitatem Arianorum
libertate catholica frequenter argueret (fuit hic procurator
domus Hunerici), convenitur, accusante Marivado
quodam diacono, quem Hunericus infaustus
singulariter honorabat, ut fieret Saturus Arianus.
Promittuntur honores et divitiae multae si faceret,
praeparantur supplicia dira si nollet: hac optione
proposita, ut si regalibus jussibus non obediret,
primo facta discussione, et ante amissa domo vel
substantia, distractis omnibus mancipiis ac fiilis,
uxor ejus, ipso praesente, camelario in conjugium
traderetur. Quod ille plenus Deo magis ut velociter
proveniret, impios provocabat. Ob quam causam

uxor ejus inducias visa est ab his qui exsequebantur,
nesciente marito, petisse. Accedit ad maritum alia
Eva consilio magistrata serpentis [(Gen. III)] . Sed ille
Adam non fuit, qui illecebrosa [ al. vitae] vetitae arboris

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.