PL 58, col. 202
Historia persecutionis Africae provinciae (Victor Vitensis), J. P. Migne
ego, securus de promissis, verba tenebo: Si quis non
dimiserit uxorem, filios, agros, aut domum, meus non
poterit esse dicipulus [(Luc. XIV, 26)]
. Quid ultra? Discedente
muliere cum filiis refutata, confortatur Saturus
ad coronam, discutitur, exspoliatur, poenis conteritur,
mendicus dimittitur, interdicitur ei prodeundi
accessus. Totum ei tulerunt, stolam tamen baptismatis
auferre ei non potuerunt.
XVII.
Geiserici persecutionis conclusio.
--Post haec
Geisericus ecclesiam Carthaginis claudi praecepit,
dissipatis atque dispersis per diversa exsiliorum loca,
quia episcopus non erat, presbyteris et ministris.
Quae vix reserata est Zenone principe supplicante
per patricium Severum; et sic universi ab exsilio
redierunt. Quae vero in Hispania, in Italia, Dalmatia,
Campania, Calabria, Apulia, Sicilia, Sardinia, Brutiis,
Venetia, Lucania, Epiro Veteri, vel Hellada
gesserit, melius ibi ipsi qui passi sunt miserabiliter
[ al. lugenda] lugendo narrabunt. Sed jam persecutionis
nostrae, a Geiserico quanto sublimiter, tanto
crudeliter gestae, iste sit finis. Duravit autem in regno
annis triginta septem et mensibus tribus.
LIBER SECUNDUS. INITIA PERSECUTIONIS HUNERICI.
scriptum habens in femore: Manichaeus discipulus
Christi Jesu. Propter quod magis laudabilior memoratus
tyrannus videbatur: in uno displicens, quia
cupiditati insatiabili vehementius inhiabat, et provincias
regni sui variis calumniis atque indictionibus
onerabat; ut de illo praecipue diceretur: Rex egens
magnus est calumniator. Dedit autem licentiam, Zenone
imperatore, atque Placidia relicta Olybrii
rogantibus, ut Carthaginensis Ecclesia sibi quem
vellet episcopum ordinaret, quae jam per viginti quatuor 13
annos tali ornamento fuerat destituta.
II.
Permittit episcopi ordinationem.
--Mittit ergo
tunc ad ecclesiam Alexandrum illustrem, hujusmodi
legationem ferentem, ut in praesentia ejus catholicus
populus dignum sibi peteret sacerdotem, destinans