PL 58, col. 206

Historia persecutionis Africae provinciae (Victor Vitensis), J. P. Migne

pater moriens sacramento interposito commendaverat:
quos ille immemor fidei, et sacramenti violator,
diversis poenis et incendiis trucidavit. Nam Heldicum
quemdam, quem pater ejus praepositum fecerat
regni, jam veteranum atque annosum, cum dedecore
capite truncavit; ejusque uxorem cum alia,
nomine Theucaria, in medio civitatis incendit.
Quarum corpora per vicos et plateas trahi mandavit,
quae tota die jacentia, rogatus a suis episcopis vix
vespere sepeliri concessit. Camut namque Heldici
fratrem, quia ad ecclesiam eorum confugerat, occidere
non potuit; quem tamen in loco latrinarum
[ Lor., obscuro] obsceno conclusit, multoque eum ibi
tempore degere statuit. Postea cum caprario quodam
et rustico, ad faciendas scrobes vineis profuturas

condemnavit: quos etiam duodecies per annum,
id est, per singulos menses, flagellis crudelibus dissipabat;
vix modico aquae, cibariique panis concesso.
Hoc per quinque vel amplius perpessi sunt annos;
quibus haec supplicia proficere poterant ad aeternam
mercedem, si catholici fuissent, et fidei suae merito
ista perferrent. Sed ideo istud silere nequivimus, ut
impietas regis etiam in suis minime sileretur; qui
non solum episcopum suum Jocundum, ut superius
demonstravimus, flammis adussit, sed et presbyteros
et diaconos suos, id est Arianos, quamplurimos
incendit, nec non et bestiis mancipavit.
VI.
Visiones ante persecutionem.
--Amputatis igitur
in brevi omnibus quos timebat, et solidans sibi,
ut putabat, regnum, quod breve futurum erat et caducum,

omni ex parte otiosus atque securus, universa
tela furoris in persecutiones Ecclesiae catholicae,
rugiens sicut leo, convertit. Ante persecutionis
tamen tempestatem, multis praeeuntibus visionibus
et signis, imminens demonstratum fuerat malum.
Nam ferme ante biennium quam fieret, vidit quidam
Fausti ecclesiam solito in ornatu fulgentem, cereis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.