PL 58, col. 757
Contra Maximianum Arianum (Cerealis Castellensis), J. P. Migne
Cum Carthaginem Cerealis sanctae catholicae fidei
Castellensis episcopus venit, et quia vicinior est illis
civitatibus quae Dei furore inerserunt, regales pulsavit
aures ejus adventus. Et cum ab eo requirerent,
quibus erat injunctum, si vera sint quae fama jactavit,
ex ordine cum enarraret, Maximinus Ariomanitarum
episcopus supervenit, et ait episcopo Cereali: Videtis
quae vestra faciunt peccata? ideo deseruit Deus
vos. CEREALIS. Quare nos deseruit, et non potius vos,
qui animas sub Christiani nominis stylo jugulatis, nec
veram fidem tenetis? MAXIMINUS. Si veram fidem tenetis,
proponam tibi quaestiones vestrae fidei, ut si
veram habes fidem, volo ut ad unam propositionem
excludendam duo vel tria testimonia adducas. CEREALIS.
Non duo vel tria, sed plura adducam testimonia.
MAXIMINUS. Primo doce:
Quia et ipse propriae potestatis est et voluntatis et
Quia aequalis est Patri Filius.
De unitate; quia unus est Deus Pater, et Filius, et
Spiritus sanctus.
Quomodo Pater miserit Filium.
Quomodo Pater clarificet Filium.
Quia omnipotens est Filius.
Quare dixit Filius: Pater major me est. Vel quare
dictum: quod Pater tradidit Filium.
De libera Filii potestate.
Contra id quod dicunt: Auctor est qui generat, vident
principium Patri, etc.
Contra id quod dicunt: Patrem imperasse Filio ut
faceret creaturam.
Quia Deus est Spiritus sanctus.
Quia creator est Spiritus sanctus.
Quia vivificator est Spiritus sanctus.
omnipotens.
De Trinitate vel unitate.
Quia invisibilis est Filius.
Contra id quod dicunt: Ex Patre Filium, et Spiritu
sancto facta omnia.
Contra id quod dicunt: Quare prius Pater, deinde
Filius nominatur.
Contra id quod dicunt: Quod Pater subjecit illi omnia.
INCIPIT LIBELLUS. CAPUT PRIMUM.
CEREALIS. Quia aequalis est Patri Filius, sic docet
apostolus Paulus dicens: Hoc sentite in vobis, quod
et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non
rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo [(Philip. II)]
.
Qui est in forma Dei Patris, non potest esse minor,
qui non rapuit quod non habuit, quia in forma Patris
semper fuit. In Evangelio Joannes ait: Propterea
Judaei volebant eum interficere, quia non solum solvebat
sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem
se faciens Deo [(Joan. V)]
. Item ipse Dominus dixit: Qui me videt, videt et Patrem.
Item in Evangelio: Ego
et Pater unum sumus. Hic unum pro aequalitate dixit,
quia aequales sunt, qui unum sunt. Sumus autem