PL 58, col. 760

Contra Maximianum Arianum (Cerealis Castellensis), J. P. Migne

a regalibus sedibus tuis, in mediam exterminti
terram prosilivit [(Sap. XVIII)]
. Ergo et rex est qui
regales obtinet sedes. Item in Apocalypsi: Haec dicit
Filius Dei, qui est et qui fuit omnipotens Deus,
In Evangelio: Omnia quaecunque Pater facit, haec et
Filius similiter facit [(Joan. V)]
. Item in Evangelio: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic Filius quos
vult vivificat.
In Isaia Filius dicit: Ecce ego mittam
manum meam super vos et depraedubuntur qui depraedaverunt
vos, et scietis quia Dominus omnipotens sum,
et qui misit me Dominus omnipotens est.
Jeremias propheta dicit: Magnus est, et non habet
finem, excelsus et immensus hic Deus noster; et non est
alius. Et ut appareat de Christo dici, sequitur: Postea
in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.

Item Apostolus: Nos autem, inquit, praedicamus Christum,
Dei virtutem, et Dei sapientiam. Item ipse cum
de Judaeis loquitur: Quorum patres, inquit, et ex quibus
Christus secundum carnem, qui est super omnia
Deus benedictus in saecula. Amen.
CAPUT VI.
Quare dixerit Filius: Pater major me est, vel quaro
dictum sit quod Pater tradidit Filium suum, docetur,
Scriptum est in psalmo, Filio dicente ad Patrem: De ventre matris meae Deus meus es tu
[(Psal. XXI)]
.
Ergo de ventre matris est Deus ejus Pater, et ideo
major est Pater. Item ipse Filius in psalmo dicit: O
Domine, ego servus tuus, ego servus tuus et filius ancillae
tuae [(Psal. CXV)]
, id est Mariae. Ipse est servus,
et inde major est Pater. Item: Deus, Deus meus, respice

in me: quare me dereliquisti [(Psal. XXI)]
? Et iterum: Salvum me fac ex ore leonis.
Haec ad hominem
pertinent; nam et ipse ait: Potestatem habeo ponendi
animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi
eam; nemo eam tollit a me, sed ego pono eam a me, et
iterum sumo eam [(Joan. XX)]
. In psalm.: Ego dormivi
et somnum cepi, et resurrexi, quia Dominus suscepit
me. Et Apostolus, quia se ipse Filiu tradidit, sic ait: Qui me dilexit,
inquit, et tradidit semetipsum pro me.
Item ipse Apostolus: Qui dilexit, inquit, Ecclesiam
suam, et tradidit semetipsum pro ea, mundans eam lavacro
aquaem verbo. Item in Epistola Paulus ad Ephesios: Sicut et Christus,
inquit, dilexit nos et tradidit
semetipsum pro nobis. Item in psalmo ipse dicit: Ut
faciam voluntatem tuam, Deus meus, volui. Homo dicit

in psalmo: Deus meus, quomodo superius dixit: De ventre matris meae Deus meus es tu.
Et tamen postea
sequitur, quando dixit: Ut faciam voluntatem
tuam, Deus meus, adjunxit, voluit; quia voluit, fecit:
ipse enim est de quo dicatur: Omnia quaecunque voluit
fecit. Ipse nasci voluit, ipse mori voluit, ipse omnia
pati voluit, et esurire, et sitire, et lassari, et tamen
secundum hominem. Nam vis scire qualis sit Filius
Dei? Isaias dicit: Deus aeternus, qui fecit aeterna terrae,
non laboravit neque exuriit, etc.; de Filio dicit, de
quo dictum est: Omnia per ipsum facta sunt. Nam
Deus nihil mali, ac laboris pati potuit, cui dicitur in
psalmo XX: Non accedent ad te mala, et flagellum non
approvinquabit tabernaculo tuo.
CAPUT VII.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.