PL 58, col. 767

Contra Maximianum Arianum (Cerealis Castellensis), J. P. Migne

quia Filius Dei de substantia est Patris. In Cantico
Canticorum, ubi Christum dicit es e Regem, cum
ad eum Ecclesia loquitur. In Ecclesiastico: quia innumerabilis
est magnitudo Dei. Unde docetur quia
blasphemi sunt qui Trinitatem separando, ac gradibus
et numeris credunt esse suadendam. In psalmo
CXVII similiter de Sapientia, quae est Filius Dei, sic et
Spiritus sanctus novit consilia Patris: Consilium autem
tuum quis scit, nisi tu dederis Sapientiam, et miseris
Spiritum de altissimis? In eodem libro quia omnipotens
est Filius, per quem facta sunt omnia: Non enim, inquit, impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit
omnia, et orbem terrarum ex materia informi.
In eodem
libro: quia Spiritus sanctus etiam Filius est: dispersi
per Spiritum sanctum virtutis tuae persecutionem

passi ab ipsis factis suis. In eodem libro de Spiritu
sancto quia incorruptibilis est: Incorruptibilis enim
Spiritus tuus in omnibus est. In eodem libro, ubi secundum
formam susceptae humilitatis visibilem dicit
Christum, secundum formam vero deitatis non visibilem,
sed invisibilem pronuntiat dicens: Videntes
illum quem olim negabant, Deum agnoverunt verum.
In eodem libro: quia Filius Dei de substantia est
Patris: Pro quibus angelorum esca cibasti populum
tuum, et paratum panem de coelo praestitisti illis sine
labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis
saporis suavitatem; substantiam enim tuam et dulcedinem
quas in Filio habeas ostendebas. In Evangelio
secundum Joannem: quia invisibilis est Spiritus sanctus:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.