PL 58, col. 790
De gratia Dei et libero arbitrio (Faustus Rhegiensis), J. P. Migne
partem subsidia orationis excludunt. Quid enim ultra
speret, quem jam gratia suum fecit? In quo e contrario
non desperet, quem praefinitio violenta damnavit.
In hoc culpa, in illo gratia locum non habet.
Periclitabitur in utroque justitia. Remunerabitur sine
fidei merito, assumptus damnabitur sine proprio
crimine derelictus. Salus illi ingerenda est non qraerenti,
huic auferenda laboranti. Sed dicis: Ideo orare
debet, quia ex qua parte sit nescit. Quis non putet
rationabiliter ac sapienter fuisse responsum? Sed
quid orare homini proderit in una harum duarum
conditione omnimodis constituto? Nam etsi ad quam
partem fuerit deputatus ignorat, utramque tamen
partem defixam esse et immutabilem non ignorat.
Quid refert si nondum noverit locum suum, qui definitissime
novit quia nullum jam recipiat vel dextera
periculum vel sinistra profectum? Quod si adhuc
tam confusa persuasio orationem necessariam putat,
indubitanter agnoscat quia contra definitionem suam
et de salute ad perditionem, et de perditione transire
poterit ad salutem. Si ergo orandi usum praetermittendum
esse non aestimat, studium non excludat
operandi. Quid est hoc? pulsare debere me judicas,
et aperiendum mihi esse desperas. Alterutrum
ergo faciat, aut fructum orationis neget, aut legem
statutae perditionis excludat. Videmus itaque quia
haec plena erroris assertio, dum causam intercludit
orandi de luce gratiae incipit, et finis ejus in tenebras
sacrilegii incurrit ac deficit. Sic diabolus calliditate
veteris artificii ac multiformis ingenii, condit
blandimenta peccandi. Sic etiam malefici facere solent
qui mortiferos herbarum temperant succos in
condito, aut aliquo dulci poculo nescientibus propinaturi
gustum mentita suavitate componunt, virus
amaritudinis obscurant fraude dulcedinis. Provocat
primus odor poculi, sed praefocat inclusus sapor veneni.
Mel est quod ascendit in labia, fel est quod
descendit in viscera. Dicunt quod in alterutro rerum
statu illos sibi mors vindicet, istos vita defendat,
quae cum dicunt, qui unum in origine perditum, alterum
in praedestinatione affirmat electum, vide quo
improba persuasione declinet. Quid enim aliud dicit,
nisi quod adjutorio orationis neuter indigeat? Nam
jam praeordinatis ad vitam necessaria non erit, deputatis
ad mortem prodesse non poterit. In isto supervacua,
in illo infirma judicabitur. Beneficia supplicationis
qui in acquisitione praedestinationis est
non requirit; qui vero in perditionis parte, non recipit.
Quod si curam impendendam aestimat rationi,
indubitanter intelligat ea quae imminent posse mutari,
secundum illud Evangelicum: Vigilate et orate,
ne intretis in tentationem [(Marc. XV)]
. Item: Vigilate
itaque omni tempore, orantes ut digni habeamini fugere
ista omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis [(Luc. XII)]
.
Et iterum: Hoc genus daemonii non ejicitur
nisi per orationem et jejunium [(Matth. XVII)]
. Quod
si oratio necessaria non est, cur ipse qui exorandus
est, formam orationis instituit et oravit? In eo ergo
qui indoctis auribus solius gratiae assertione blanditur