PL 58, col. 792

De gratia Dei et libero arbitrio (Faustus Rhegiensis), J. P. Migne

credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non
ex operibus legis. Propter quod ex operibus legis non
justificabitur omnis caro coram illo [(Gal. II)]
. Ac sic
evacuari opera error impius dixit, sed quae illa essent
dolosa calliditate suppressit. Nunc ergo patieris
intelligendi difficultatem, si personarum vel operum
intellexeris distinctionem. Ad Judaeos enim dicitur: Non justificabitur ex operibus legis omnis caro.
Ad
Christianos vero jam in Christo renatos, ita instructionis
sermo dirigitur: Operamini bonum ad omnes,
maxime autem ad domesticos fidei [(Gal. VI)]
. Et iterum, Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote et immobiles,
abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor
vester non est inanis in Domino
[(II Cor. XV)]
; ad
Christianos, inquam, dicitur: Sic luceat lux vestra

coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent
Patrem vestrum, qui est in coelis [(Matth. V)]
,
id est, ut non tam otio resolvamur, quam de operibus
bonis, non in nobis, sed in Domino gloriemur.
Ad Christianos dicitur: In veritate comperi quoniam
non est personarum acceptor Deus, in omni gente qui
timet illum et operatur justitiam acceptus est illi [(Act. X)]
.
CAPUT VI. De eo quod ait, Gratia Dei sum id quod sum.
Audi Apostolum laborem cum gratia humili confessione
miscentem: Gratia autem Dei sum id quod
sum, et gratia illius in me vacua non fuit, sed abundantius
illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia
Dei mecum [(I Cor. XV)]
. Vide quomodo ad gratiae donum
semper subjungit laboris obsequium: Non ego

autem. Quia mentionem solius laboris intulerat, cito
quasi ad amplexum matris gratiae recurrit dicens: sed gratia Dei mecum. Gratia,
inquit, Dei sum. Primas
partes soli gratiae pie subjectus ascripsit, media
quaeque labori magister obedientiae deputavit. Utrumque
in consummatione moderatus, gratiam laboremque
conjunxit. Non dixit ego sine gratia vel gratia
sine me, sed gratia Dei mecum.
Quae prius singillatim distincta protulerat, quam
bene in sermonis fine connexuit. Ac sic apud regeneratos,
quando gratia sine labore, vel labor sine
gratia in Scripturis ponitur, supprimitur non separatur.
Cum unum sine alio dicitur, tacetur alterum,
non negatur; secundum illam regulam, antistes Augustinus
insinuat: Non omnia quae tacentur negantur.

Sed et alio loco dicit Apostolus: Castigo corpus
meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim,
ipse reprobus efficiar [(I Cor. XIX)]
. Ecce B.
Apostolus jam Christo acquisitus; jam vas electionis
effectus, nequaquam sub nomine praedestinationis et
gratiae: otio manus relaxat, sed cum Dei beneficiis
conatus suos jungit, et dicit: Castigo corpus meum et
in servitutem redigo. Ecce jam partis dextrae miles
est, et vide quomodo periclitari meruit jam probatus,
quomodo reprobari pertimescit electus. Jam victoriam
in manibus habet, et necdum arma deponit. Jam
perductus est ad triumphum, et adhuc militiae pertimescit
eventum. Quae cum ita sint, perspice te non
contra infirmam quamcunque personam, sed contra

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.