PL 58, col. 801

De gratia Dei et libero arbitrio (Faustus Rhegiensis), J. P. Migne

invitus. Sed non ita est. Nam per prophetam suum
Dominus dicat: Unumquemque secundum vias suas
judicabo domus Israel; quicunque succubuit passioni,
non praescientia urgente superatus est, sed peccato
blandiente seductus est. Adhuc negantes conatum
laboris humani, testimonium istud opponunt: Nisi
Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui
aedificant eam [(Psal. CXXVI)]
. Qui hoc imperite objiciunt,
et totum homini denegandum credunt, primum
secundum sonum litterae, intellectum suum expedire
non possunt. Nunquid enim Dominus per se tantum
velut solitaria procuratione salutem humani generis
administrat. Non utique. Sed cum corpus per membra
dispositum capitis exsequatur imperium, aedificat
domum suam per Ecclesiae praesules atque pastores, per

eos qui dicunt: Dei enim adjutores sumus [(I Cor. III, 9)]
.
Qui enim curam suscipit salvandi hominis, adjutor est
redemptoris. Aedificat ergo domum hanc Dominus per
sanctos suos, et sancti per Dominum suum. Aedificatur
Ecclesia per eum qui dixit: Ut sapiens architectus fundamentum
posui [(Ibid. 10)]
. Nunquid aliter aedificat et
cognoscit Ecclesiam, quam per labores et officia sacerdotum,
per ministeria et exempla sanctorum, per
apostolorum virtutes et martyrum mortes? Sed inter
haec cum usque ad omnium malorum tolerantiam vitaeque
jacturam laborare debeat famulus, ad Dominum
tamen semper est referendus laboris effectus.
Qui vero vel initium operis sibi praesumit arrogare,
vel finem, ad illum merito dicitur: Nisi Dominus
aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant

eam. Caeterum sicut ab homine indefessae servitutis
exspectanda devotio est, ita operis consummati Domino
est deputanda perfectio, cujus dona ille solus non
habuit, qui servare neglexit. Nam et ille servus se accepisse
cognovit, qui commissum sibi talentum negotio
salutis duplicare contempsit, sed terrae potius otio languente
mandavit [(Matth. XXV)] . Sed et Saul [(I Reg. IX)]
gratiam Dei a Samuele unctus accepit, et munificentiam
specialem, regalemque potentiam, sub conditione
hac, ne a praeceptis Dei declinaret, obtinuit. Et
qui lucos et fana cum pythonibus suis magistro sacerdote
subverterat, defuncto eodem, cum magistro
fidem perdidit, et ad pythonissae postmodum responsa
fallentia convolavit, qui se ad Deum pertinere potuisse
idolorum subversione monstraverat.
CAPUT XII. Contra eum sensum qui dicit quod vas in contumeliam non possit assurgere, ut sit vas in honorem.

Aiunt vas contumeliae in vas honoris transire non
posse, eo quod dixerit Apostolus: An non habet potestatem
figulus luti ex eadem massa facere aliud vas
in honorem, aliud vero in contumeliam? Hoc loco praecedentes
causas, quibus vel in honorem, vel in contumeliam
homo transeat, conclusa locatione suppressit.
Nam cum homo per gratiam esse coeperit vas
honoris, invigilandum est ut acceptus honor divina
cooperatione servetur, ne acquisitus homo, postmodum
in vas contumeliae culpa existente vertatur.
Quod autem dicunt ab ineunte aetate praefinitum, in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.