PL 58, col. 803

De gratia Dei et libero arbitrio (Faustus Rhegiensis), J. P. Migne

mulier evangelica [(Luc. XV)] quae amissam in domo
drachmam, id est, rem vel cujuscunque muneris vel
salutis, lucerna inquirit accensa, et ad gratiae oleum
apponit studium suum, et cum Dei adjutorio jungit
se requirentis intentio. Ac sic quod intus perdiderat,
intus invenit. Si quando ergo homo ex bono malus,
vel ex malo bonus effici arbitrio mentis adnititur,
voluntas quae libera est, a Deo data corrigitur, non
vis praedestinationis operatur. Et quotiescunque in
sacris paginis legeris: In quacunque die conversus ingemueris,
tunc salvus eris [(Ezech. XXXIII)]
. Et iterum: Nolo mortem impii, sed ut revertatur impius a via sua
et vivat. Convertimini a viis pessimis.
Et iterum: Impietas
impii non nocebit eum, in quacunque die conversus
fuerit ab injustitia sua. Et illud: Auferte vetus

fermentum, ut sitis nova conspersio [(I Cor. V)]
. Et
quoties homo ad meliora, deterioribus repudiatis,
gratia juvante convertitur, toties de vase contumeliae
vas honoris efficitur. Ut vero de bonis mali
efficiantur, hoc facilius in se recepit humana fragilitas,
ut de vase honoris, in vas contumeliae transeat.
Sicut legimus in Abacuc: Et escae ejus electae. De
quibus etiam dicitur: Aurum ut paleas reputabit.
Jeremias quoque: Quomodo obscuratum est aurum,
mutatus est color optimus [(Thren. IV)]
? Sicut et Apostolus
dicit: Tollam ergo membra Christi, et faciam
membra meretricis [(I Cor. VI)]
? Itaque manifesta sententia
est, de Christi corpore posse hominem in partem
diaboli per culpam propriam commutari. Sicut et
alio loco absolutissime docet de optimo pessimum

fieri, et templum Dei posse violari, ita dicendo: Vos estis templum Dei, Spiritus Dei habitat in vobis.
Si quis autem templum Dei, violaverit, disperdet illum
Deus
[(II Cor. VIII)]
. Ecce jam templum Dei esse dinoscitur,
jam a sancto Spiritu possidetur, et tamen
per incuriam violari atque corrumpi, et ab indigno
hospite occupari posse memoratur. Sicut et propheta
increpat animam, Dei gratia sponte vacuatam: Ego
plantavi te vineam electam, omne semen verum; quomodo
conversa es in amaritudinem vitis alienae [(Jerem.
II)]
? Ecce vineam Deo a nobili radice plantatam, studio
cultoris electam, proprio ostendit crimine depravatam.
Et ideo de ea in Isaiae cantico loquitur: Exspectavi
ut faceret vineam, fecit autem spinas. Exspectatio
increpantis agricolae ostendit hanc vineam dare

fructus potuisse justitiae. Et cum stantem cadere
testetur posse, cum dicit: Et qui se existimat stare,
videat ne cadat. Et e contrario, ad jacentem loquitur: Nunquid qui cadit non resurgit? Potens est enim Deus
statuere illum
[(I Cor. X)]
. Aperte ostendit statum hominis
in diversa non pro constitutione Dei, sed pro
arbitrii libertate posse versari. Sed et Isaias evidenter
affirmat depravata corrigi, et dilui posse immaculata,
cum ad peccatores loquitur dicens: Lavamini,
mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum
ab oculis meis.
CAPUT XII. Item, velle et nolle, sicut ad malam, ita etiam ad bonam partem hominis arbitrio patet fuisse commissum.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.