PL 58, col. 809

De gratia Dei et libero arbitrio (Faustus Rhegiensis), J. P. Migne

aspexit. Quod autem dixit, maxime fidelium, illos
hoc loco pronuntiavit atque distrinxit, qui per fidem,
per obedientiam, per subditam voluntatem Redemptoris
munera susceperunt. Pro universis autem venisse
Christum idem Apostolus declarat: Caritas,
inquit, Christi urget nos judicantes hoc, quoniam si
unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt:
et pro omnibus mortuus est Christus, ut et qui vivunt
jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et
resurrexit [(II Cor. V)]
. Quia ergo resurrectio generalis
ad virtutem pertinet redemptionis, si redemptio
non ad omnes pertinet, nec ad omnes resurrectio
pertinebit. Et ideo quia sicut omnes resurgemus, licet non omnes immutabimur,
ita Dominum Redemptorem
cum generalis misericordiae beneficio venisse testamur,

et si illud infidelitas, quia noluit, non recepit.
Nam Deum quolibet tempore qui quaesivit, invenit,
et qui invenisse non visus est non quaesivit. Quod si,
quemadmodum abrupta blasphemat impietas, alii ad
mortem praeordinati, alii praedestinati videntur ad
vitam, nullam Christus veniendi causam, nullam moriendi
quam pietas ejus invenit, habuit necessitatem.
Novum ergo remedium nihil agere potuit si ante saecula
res humanas definitio vetusta praefixit. Sed quia
fatalis persuasio, quae vim praescientiae cogentis inducit,
omnimodis respuenda est, ideo magis et legem
dedit, et prophetas mediis temporibus excitavit,
quia arbitrium voluntatis humanae attenuatum noverat,
non ablatum. Quod si ex toto vigor ejus perisset,
quomodo legeretur: Et in lege Domini fuit voluntas ejus
[(Ps. I)] .
Et iterum: Voluntarie sacrificabo tibi, Domine.
Et ad Philemonem: Ut non ex necessitate, sed voluntarium
esset bonum tuum. Et cum dicat in Evangelio: Caro mea est quam ego dabo pro mundi vita
[(Joan. VI)]
,
dubitare penitus non debemus quod toto mundo se
impenderit, qui plus dedit quam totus mundus valebat.
Sicut et beatus Joannes Evangelista testatur: Ipse est enim propitiatio pro peccatis nostris, non
pro nostris autem tantum, sed et pro totius mundi [(I Joan. V)]
.
Sed dicis: Quomodo totum mundum redemit?
Ecce videmus homines in peccatis suis vivere:
quomodo putabimus redemptos, quos videmus permanere
captivos? Hoc loco intellectum de proposita
similitudine colligamus. Verbi gratia: si legatus aliquis
vel sacerdos intercessurus pro civitate captiva

largius pretium deserat, et universum captivitatis
populum de manu ejus recipiat qui belli jura retinebat,
et omnis omnino relaxetur lex ac necessitas
servitutis, et inter haec si forte illic aliquos de captivis
vel oblectatio consuetudinis, vel male blandus
praedo sollicitet, gratuitum beneficium unusquisque
voluntatis suae servus recuset, nunquid minoravit
gratiam pretii contemptus ingrati? Nunquid aliquam
benevolentiae redemptoris intulit diminutionem, qui
respuit libertatem? Non ita est. Quinimo, sicut redemptoris
gratus potest esse, qui rediit, ita de contemptu
reus est qui remansit. Volentes enim redemit
voluntatum remunerator. Justus enim arbiter
Deus voluntarium cupit redire, quem non invitum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.