PL 58, col. 981

De ecclesiasticis dogmatibus (Gennadius Massiliensis), J. P. Migne

quia non est filius, neque ingenitus; quia non est
Pater, neque factus, quia non est ex nihilo, sed ex
Deo Patre et Deo Filio Deus procedens. Pater aeternus,
eo quod aeternum habeat Filium, cujus aeternus
sit Pater. 2 Filius aeternus, eo quod sit Patri coaeternus.
Spiritus sanctus aeternus, eo quod sit Patri
et Filio coaeternus. Non confusa in una persona Trinitas,
ut Sabellius dicit; neque separata aut divisa in
natura Divinitas, ut Arius blasphemat; sed alter in
persona Pater, alter in persona Filius, alter in persona
Spiritus sanctus. Unus natura in sancta Trinitate
Deus pater, et Filius, et Spiritus sanctus.
CAPUT II.
Non pater carnem assumpsit, neque Spiritus sanctus,
sed Filius tantum: ut qui erat in divinitate Dei

Patris Filius, ipse fieret in homine hominis matris
filius; ne filii nomen ad alterum transiret, qui non
esset aeterna nativitate filius. Dei ergo Filius factus
est hominis filius, natus secundum veritatem naturae
ex Deo Dei Filius, et secundum veritatem naturae ex
homine hominis Filius: ut veritas geniti non adoptione,
non appellatione, sed in utraque nativitate
filii nomen nascendo haberet, et esset verus Deus
et verus homo unus filius. Non ergo duos Christos,
neque duos filios fatemur, sed Deum et hominem
unum filium. Quem propterea et unigenitum dicimus,
manentem in duabus substantiis, sicut ei naturae
veritas contulit, 3 non confusis naturis, neque immixtis,
sicut Timothiani volunt, sed societate unitis.
Deus ergo hominem assumpsit, homo in Deum transivit,

non naturae versibilitate, sicut Apollinaristae
dicunt, sed Dei dignatione: ut nec Deus mutaretur
in humanam substantiam, assumendo hominem,
nec homo in divinam glorificatus in Deum: quia
mutatio vel versibilitas naturae et diminutionem et
abolitionem substantiae facit. Creditur a nobis sine
confusione conjuncta sancta Trinitas, sine separatione
distincta. Natus est ergo Dei Filius ex homine,
et non per hominem: id est, non ex viri coitu, sicut
Ebion dicit; sed carnem ex virginis corpore trahens,
et non de coelo secum afferens, sicut Marcion, Origenes
et Eutyches affirmant. Neque in phantasia, id
est, absque carne, sicut Valentinus asserit, neque
de thesi, id est, putative imaginatum, sed corpus
verum. Non tantum carnem ex carne, sicut Marcianus,

sed verus Deus ex divinitate, et verus homo
ex carne, unus Dei Filius, in divinitate Verbum
Patris et Deus, in homine anima et caro. Anima non
absque sensu et ratione, ut Apollinaris, neque caro
absque anima, ut Eunomius; sed anima cum ratione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.