PL 58, col. 991
De ecclesiasticis dogmatibus (Gennadius Massiliensis), J. P. Migne
qui justificat impium [(Rom. IV, 5)] , et ad regenerationem
sacri baptismatis 24 pervenimus, non
gratiae donum, id est, per inspirationem Spiritus
sancti corrigentem voluntatem nostram ab infidelitate
ad fidem, ab impietate ad pietatem, sed naturaliter
nobis inesse dicit, apostolicis dogmatibus adversarius
approbatur, beato apostolo Paulo dicente: Confidimus quia qui coepit in vobis bonum opus perficiet
usque in diem Christi Jesu
[(Philip. I, 6)]
. Et illud: Vobis datum est pro Christo, non solum, ut in eum
credatis, verum etiam ut pro illo patiamini
(Ibidem).
Et: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex
vobis: Dei enim donum est [(Ephes. II, 5)]
. Qui enim
fidem qua in Deum credimus dicunt esse naturalem,
omnes eos qui ab Ecclesia Christi alieni sunt, quodammodo
fideles esse definiunt.
CAPUT XLIII
Si quis sine gratia Dei credentibus, volentibus,
desiderantibus, conantibus, studentibus, petentibus,
quaerentibus, pulsantibus, nobis misericordiam dicit
conferri divinitus, non autem ut credamus, velimus,
vel haec omnia sicut oportet agere valeamus per infusionem
et inspirationem sancti Spiritus in nobis
fieri confitetur; et aut humilitati aut obedientiae humanae
subjungit gratiae adjutorium, nec ut obedientes
et humiles simus, ipsius gratiae 25 donum esse
consentit, resistit Apostolo dicenti: Quid enim habes
quod non accepisti [(I Cor. IV, 7)]
? et: Gratia Dei
sum id quod sum [(I Cor. XV, 10)]
.
CAPUT XLIV.
Si quis per naturae vigorem bonum aliquod quod
ad salutem pertinet vitae aeternae, cogitare ut expedit,
aut eligere, sive salutari, id est, evangelicae praedicationi
consentire posse confirmat, absque illuminatione
et inspiratione Spiritus sancti, qui dat omnibus
suavitatem in consentiendo et in credendo veritatem,
haeretico fallitur spiritu, non intelligens vocem Dei
in Evangelio dicentis: Sine me nihil potestis facere [(Joan. XV, 6)]
.
Et illud Apostoli: Non quod idonei
sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed
sufficientia nostra ex Deo est [(II Cor. III, 5)]
.
CAPUT XLV.
Si quis alios per misericordiam, alios vero per
liberum arbitrium, quod in omnibus qui de praevaricatione
primi hominis nati sunt constat esse vitiatum,
ad gratiam baptismi posse venire contendit, a
recta fide probatur alienus. Ille enim non omnium
liberum arbitrium per peccatum primi hominis asserit
infirmatum; aut certe ita laesum putat, ut tamen
quidam valeant 26 sine revelatione Dei ministerium
salutis aeternae per semetipsos posse conquirere.
Quod quam sit contrarium ipse Dominus probat [(Joan. VI, 44)] ,
qui non aliquos, sed neminem ad se
posse venire testatur, nisi quem Pater attraxerit. Sicut
et Petro dicit: Beatus es, Simon Bar Jona, quia
caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui
in coelis est [(Matth. XVI, 17)]
. Et Apostolus: Nemo potest
dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto [(I Cor. XII, 3)]
.
CAPUT XLVI.