PL 58, col. 999
De ecclesiasticis dogmatibus (Gennadius Massiliensis), J. P. Migne
Si quis aliter de justissima Dei pietate sentit, non
Christianus sed Novatianus est
CAPUT LXXXI.
Internas animae cogitationes diabolum non videre
certi sumus, sed motibus eas corporis ab illo et
affectionum indiciis colligi experimento didicimus.
Secreta autem cordis solus ille novit ad quem dicitur: Tu solus nosti corda filiorum hominum
[(I Reg.
VIII, 40)]
.
CAPUT LXXXII.
Non omnes malae cogitationes nostrae semper diaboli
instinctu excitantur, sed aliquoties ex nostri arbitrii
motu emergunt. Bonae autem cogitationes semper
a Deo sunt.
CAPUT LXXXIII.
Daemones per ἐνέργειαν non credimus substantialiter
illabi animae, sed applicatione 43 et oppressione
uniri. Illabi autem menti illi soli possibile est
qui creavit: qui natura subsistens incorporeus, capabilis
est suae facturae.
CAPUT LXXXIV.
Signa et prodigia et sanitates, etiam peccatores in
nomine Domini facere, ab ipso Deo didicimus; et
cum alios hac praesumptione juvent, sibi per ambitionem
humanae gloriae nocent; quia gloriantur in
dato falso, non meritis debito.
CAPUT LXXXV.