PL 59, col. 167

Appendix III (Auctor incertus), J. P. Migne

Post propheticas [ manu antiqua
additur et evangelicas] atque apostolicas
Scripturas, quibus Ecclesia
catholica per gratiam Dei fundata
est, etiam illud intimandum
putavimus, quod quamvis universae
per orbem catholicae diffusae Ecclesiae
unus thalamus Christi sit; sancta
tamen Romana Ecclesia nullis
synodicis constitutis caeteris Ecclesiis
praelata est, sed evangelica voce
Domini nostri primatum obtinuit: Tu es Petrus,
inquiens, et
super hanc petram aedificabo Ecclesiam
meam, et portae inferi non praevalebunt
adversus eam; et tibi dabo
claves regni coelorum; et quaecunque
ligaveris super terram, erunt ligata
et in coelo; et quaecunque solveris
super terram, erunt soluta et in
coelo.
[ Manu antiqua suppletur Cui] Addita
est etiam societas beati [ manu
antiqua suppletur beatissimi Pauli
apostoli vas electionis], qui non
diverso, sicut haeretici garriunt,
sed uno tempore, uno eodemque
die gloriosa morte cum Petro in
urbe Roma sub Caesare Nerone
agonizans coronatus est; et pariter
supradictam sanctam Romanam Ecclesiam
Christo Domino consecrarunt,
talesque omnibus orbibus
in universo mundo sua praesentia,

Post propheticas, et evangelicas
atque apostolicas Scripturas, quibus
Ecclesia catholica per gratiam
Dei fundata est, etiam illud intimandum
putavimus, quod quamvis
universae per orbem catholicae defusae
Ecclesiae unus thalamus Christi
sit; sancta tamen Romana Ecclesia
nullis synodicis constitutis caeteris
Ecclesiis praelata est, sed evangelica
voce Domini et Salvatoris nostri
primatum obtinuit: Tu es Petrus,
inquiens, super hanc petram aedificabo
Ecclesiam meam; et portae inferi
non praevalebunt adversus eam;
et tibi dabo claves regni coelorum;
et quaecunque ligaveris super terram,
erunt ligata et in coelo; et quaecunque
solveris super terram, erunt soluta et
in coelo.
Cui data est etiam societas beatissimi
Pauli apostoli, vas electionis,
qui non diverso, sicut heresi
garriunt, sed uno tempore, uno
eodemque die gloriosam mortem
cum Petro in urbe Roma sub Caesare
Nerone agonizans, coronatus
est, et pariter supradictam sanctam
Romanam Ecclesiam Christo Domino
consecrarunt, aleisque omnibus
in universo mundo sua praesentia
atque venerando triumpho
pertulerunt.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.