PL 59, col. 170

Appendix III (Auctor incertus), J. P. Migne

Est ergo prima Petri apostoli sedes
Romana Ecclesia, non habens
maculam, neque rugam, nec aliquid
hujusmodi.
Secunda autem sedes apud Alexandriam
beati Petri nomine a
Marco ejus discipulo, atque evangelista
consecrata est. Ipseque in
Aegypto directus a Petro Apostolo,
verbum veritatis praedicavit, et
gloriosum consummavit martyrium.
Tertia vero sedes apud Antiochiam
item beatissimi Apostoli Petri
habetur honorabilis, eo quod,
illic priusquam Romam venisset,
habitavit: et illic primum nomen
Christianorum novellae gentis exortum
est.
III.
Et quamvis aliud fundamentum
nullus potuit ponere praeter id quod
positum est, quod est Christus Jesus;
tamen ad aedificationem nostram
eadem Romana Ecclesia,
post illas Veteris vel Novi Testamenti,
quas regulariter superius
enumeravimus, etiam has suscipi
non prohibet Scripturas. Id est
sanctam synodum Nicaenam secundum
trecentos decem et octo Patres,
mediante Maximo Constantino
Augusto, in qua Arrius haereticus
condemnatus est.
Sanctam synodum Constantinopolitanam,
mediante Theodosio seniore
Augusto, in qua Macedonius haereticus
debitam damnationem excepit.
Sanctam synodum Ephesinam,
in qua Nestorius damnatus est,
consensu beatissimi Coelestini papae,
mediante Cyrillo Alexandrinae
sedis antistite, et Arcadio episcopo
ab Italia destinato.
Sanctam synodum Calcedonensem,
mediante Marciano Augusto,
et Anatolio Constantinopolitano episcopo,
in qua Nestoriana et Eutychiana
haeresis, simul cum Dioscoro
ejusque complicibus damnatae
sunt. Sed et si qua sunt concilia
a sanctis Patribus hactenus instituta,
post istorum quatuor auctoritatem et
custodienda et recipienda decrevimus.
IV.
Jam nunc subjiciendum de opusculis
sanctorum Patrum quae in
Ecclesia catholica recipiuntur.
Opuscula beati Caecilii Cypriani
martyris, Carthaginensis episcopi in omnibus recipienda.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.