PL 59, col. 179

Appendix III (Auctor incertus), J. P. Migne

Opusc. Victorini Pictabensis ap.
Manu antiqua inseritur hic, Op.
Fausti Regensis Gallearum ap. Op.
Frumenti Coeci ap.
Centonem de Christo, Virgilianis
compaginatum versibus ap.
Epistola Jesu Abaguso ap.
Epistola Abaguio ad Jesum ap.
Passio Quyrici, et Julitae ap.
Passio Georgi ap.
Scriptura quae appellatur contradictio
Salomonis apoc.
Filacteria omnia, quae non angelorum,
ut illi confingunt, sed
daemonum magis conscripta sunt,
ap.
Haec et his similia quae Simon
Magus, Nicolaus, Cerinthus, Marcion, Basilidis,
Ebion, Paulus etiam Samositanus,
Fotinus, et Bonosus
[ manu antiqua et] qui simili errore
defecerunt; Montanus quoque cum
suis obscenissimes sequacibus, Apollenaris,
Valentinus sive Manicaeus,
Faustus, Africanus Sabellius, Arrius,
Machedonius, Eunomius, Novatus, Sabacius, Coelestus,
Donatus,
Eustacius, Jovianus, Pelagius, Julianus Celumensis,
Coelestius Maximinus
[ manu antiqua Maximianus]
Priscillianus ab Spania, Nestorius
Constantinopolitanus, Maximus Cynicus,
Lampetius, Dioscorus, Eutices,
Petrus, et alius Petrus, e
quibus unus Alexandriam, alius
Antiochiam maculavit. Acacius
Constantinopolitanus cum consortibus
suis, necnon et omnes haeretici,
haereseorumque discipuli, sive
scismatici docuerunt, vel conscripserunt,
quorum nomina minime
retinentur, non solum repudiata,
verum ab omni Romana, et apostolica
Ecclesia eliminata, atque
cum suis auctoribus, auctorumque
sequacibus sub anathematis insolubili
vinculo in aeternum confitemur
esse damnanda.
VATICANUM FONTANINI
Opus. Victorini Petabionensis,
apg.
Op. Fausti Regensis Gallearum,
apg.
Op. Frumentini Coeci, apg.
Centonem de Xpo Virgilianis
convaginatum versibus, apg.
Epistola Ihu ad Abgiarum, apg.
Epla Abgari ad Ihm, apg.
Passio Cirici et Jolitae, apg.
Pass. Giorgi, apg.
Scriptura que appellatur contradictio
Salomonis, apg.
Filacteria omnia, que non angelorum,
ut illi confingunt, sed
daemonum magis arte conscripta
sunt, apg.
Haec et his similia quae Simon
Magus, Nigolaus, Cirinthus, Marcion,
Baselides, Ebion, Paulus
etiam et Samosetanus, Futinus et
Bonosus, et qui simili errore defecerunt;
Montanus quoque cum
suis obscenissimis sequacibus,
Apollinaris, Valentinianus, sive
Manicheus, Faustus, Affricanus,
Sabellius, Arrius, Machedonius,
Eunomius, Novatus, Sabastius, Celestus,
Donatus, Eustacius, Jovianus,
Pelegius, Julianus Elane, Celestius,
Maximianus, Priscillianus
ab Hispania, Nestorius Constantinopolitanus,
Maximus Unicus,
Lampecius, Dioscorus, Eutichius,
Petrus et alius Petrus: e quibus
unus Alexandriam, alius Antiochiam
maculavit; Accacius Constantinopolitanus
cum consortibus
suis; nec non et omnes hereses,
hereseorum discipuli, sive scismatici,
qui docuerunt vel conscripserunt,
quorum nomina minime retenentur,
non solum repudiata,
verum ab omni Romana, vel catholica
et apostolica Ecclesia eliminata,
atque cum suis auctoribus
auctorumque sequacibus sub anathemate
insolubili vinculo in aeternum
confitemur esse damnata.
Expliciunt decretalis.
JURENSE CHIFFLETII

Decretum de Scripturis divinis, et opusculis sanctorum Patrum quae in Ecclesia catholica recipiuntur valde
urget heterodoxos, qui traditionem rejiciunt, et librorum canonicorum numerum pro libito ac sectarum suarum
commodo mutilant. Job enim, Tobiae, Judith, Machabaeorum libri, Epistola ad Hebraeos, Apocalypsis Joannis,
Petri duae, Joannis apostoli III, Judae I, in eo memorantur. Pearsonius in vindiciis Ignatianis prolixiorem sermonem
de ejus auctore, ac tempore quo conditum est, instituit, et pag. 53 ait, se existimare hoc decretum post
synodum V, anno 553 celebratam, promulgatum fuisse. Neque catholici de hujus sanctionis auctore, annoque quo
ea emissa, inter se conveniunt; quod mss. codices eam tribus diversis pontificibus ascribant. Vetustissimus codex
collectionis Dionysii Exigui, quem secum communicatum a Dacherio Baluzius testatur, hoc decretum Damaso
papae attribuit, et Baronius anno 69, num. 4, refert Cresconiam collectionem continere concilium Romanum sub
Damaso in quo de libris apocryphis agitur, cujus decreta repetita credit Baronius a Gelasio in decreto 72 episcoporum,
de quo anno 494 cum collectoribus Conciliorum verba facit. Verum codex antiquissimus a Pearsonio
lectus, et a Lantfranco ex Beccensi coenobio in Angliam delatus, hunc titulum praefert: « Decreta Gelasii papae
de recipiendis, et non recipiendis libris. Quae scripta sunt ab eo cum septuaginta eruditissimis episcopis. » Nicolaus
I pontifex Romanus in epist. 42 ad episcopos Galliae circa annum 865 data; Lupus abbas Ferrariensis in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.