PL 59, col. 327

De Mosaicae historiae gestis (Avitus Viennensis), J. P. Migne

Imbuit, et puro rationis lumine fulsit,
Surgit, et erectis firmat vestigia plantis.
Tum varias mundi species, coelique figuras
Mirantem, tali compellat voce Creator:
Haec quae mundanis cernis pulcherrima rebus
Incrementa novis, ornatum tensa per orbem,
Solus habe, totisque prior dominare fruendo.
Tu mihi, cuncta tibi famulentur: maximus ordo est,
Te parere pio qui subdidit omnia patri.
Non species ullae, nec numina vana colantur,
Non si quid coelo sublime novumque coruscat,
Non quae vel terris vivunt formata, vel undis,
Nec quod forte premens prohibet natura videri.
Usibus ista tuis, non cultibus, esse memento:
Praecellens factis factorem pronus adora.
Interea sextus noctis primordia vesper
Rettulit, alterno depellens tempore lucem;
Dumque petunt dulcem spirantia cuncta quietem,
Solvitur et somno laxati corporis Adam,
Cui Pater omnipotens pressum per corda soporem
Jecit, et immenso tardavit pondere sensus,
Vis ut nulla queat sopitam solvere mentem.
Non si forte fragor securas verberet aures,
Nec si commoto coelum tunc intonet axe,
Sed nec pressa manu rupissent membra quietem.
Tum vero cunctis costarum ex ossibus unam
Subducit laevo lateri, carnemque reponit.
Erigitur pulchro genialis forma decore,
Inque novum subito procedit femina vultum.
Quam Deus aeterna conjungens lege marito,
Conjugii fructu pensat dispendia membri.
Istius indicium somni mors illa secuta est,
Sponte sua subiit sumpto quam corpore Christus.
Qui cum passurus ligno sublimis in alto
Penderet nexus, culpas dum penderet orbis,
In latus extensi defixit missile lictor.
Protinus exsiliens manavit vulnere lympha,
Qua vivum populis jam tum spondente lavacrum,
Fluxit martyrium signans et sanguinis unda.
Inde quiescenti gemina dum nocte jaceret,
De lateris membro surgens Ecclesia nupsit.
Principio rector tanti sacrare figuram
Disponens vincli, nectit connubia verbo:
Vivite concordi studio, mundumque replete,
Crescat longaevum felici semine germen:
Non annis numerus, vitae nec terminus esto.
Progeniem sine fine dedi, quam tempore toto
Aspicies, generi primus qui poneris auctor.
Pronepos eductos spargens per saecla nepotes
Viventes numeret proavos, inque ora parentum
Ducant annosi natorum pignora nati.
Tum lex conjugii, toto venerabilis aevo,
Intemerata suo servabitur ordine cunctis.
Femina persistat de viscere sumpta virili,
Conjugio servare fidem; nec separet alter
Quod jungit sociatque Deus; patremque relinquat
Et matrem justo constrictus amore maritus.
Ista parentales non rumpant vincula curae,
Vita sed amborum carnem teneatur ad unam.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.