PL 59, col. 419

De vita contemplativa (Julianus Pomerius), J. P. Migne

omni parte sanata visura est, a contemplando, id est,
videndo, nomen accepit. Quod si ita est, illa vita
ubi Deus videri potest ipsa contemplativa credenda
est. In praesenti autem vita miseriis, erroribusque
plenissima, Deum, sicuti est, videri non posse, dubium
non est. In futura igitur vita, quae ob hoc appellatur
contemplativa, videndus est, nec immerito.
Si enim videre Deum, summum solidumque est gaudium
summum vero gaudium praemium bene creditur
beatorum; et praemium non adhuc pugnantibus,
sed jam vincentibus dabitur post triumphum:
quis non videat quod omnes sancti Deum in illa vita
aeterna videbunt, ubi sine fine gaudebunt? Ibi gaudebunt,
ubi praemium reportabunt; ibi recepturi sunt
praemium, ubi non solum devictis, sed etiam finitis

hostibus, triumphabunt; ibi triumphabunt, ubi ulterius
adversarium non habebunt.
2.
Caeterum in hac vita, quamvis strenue dimicemus,
et adjuvante Domino, catervas hostium, quibus
circumfundimur, prosternamus; tamen si ab eis nolumus
vinci, nunquam pugnare desinimus. Nec
vincentes securos faciunt viriliter desudata jam
praelia; sed magis sollicitant adversariorum rediviva
certamina. Ac sic, quia secundum Scripturae sacrae
sermonem, tota humana vita tentatio est super terram [(Job. VII, 1, sec. LXX)]
,
tunc est tentatio finienda
quando finitur et pugna; et tunc est finienda pugna
quando post hanc vitam succedit pugnae secura
victoria: ut omnes milites Christi, qui usque in
finem vitae praesentis divinitus adjuti, suis hostibus

infatigabiliter restiterunt, laboriosa jam
peregrinatione transacta, regnent felices in patria.
In qua humana natura ita reparanda est, et ab
omni prorsus infirmitate sananda, ut nec peccata
ei ulla remaneant, nec peccare jam valeat. Cujus
hoc erit totum praemium, ut vitae contemplativae semel
compos effecta, inexplebiliter auctorem beatitudinis
suae conspiciat, de illo gaudeat, de illo quod
speravit obtineat, et in eo ad quod sancte vivendo
pervenit, sine fine permaneat.
CAPUT II. De qualitate vitae futurae.
1.
Jam vero de qualitate ipsius vitae futurae quid

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.