PL 59, col. 425

De vita contemplativa (Julianus Pomerius), J. P. Migne

vita videndus est: ibi est contemplationis divinae
speranda perfectio, ubi erit bonorum omnium plenitudo.
CAPUT VIII. Quae et quanta sit in hac carne vitae contemplativae perfectio, vel qualiter ei perfruendae mundi contemptores inhaereant.
Proinde vitae contemplativae sectator ad Conditorem
suum corde illuminandus accedat, ipsi contemplando
atque infatigabiliter perfruendo vigilanter
inserviat, ipsum jugiter concupiscat, prae amore
ejus omnia quibus inde potest averti, refugiat,
omnes cogitationes suas, ac totam spem ex illius
delectatione [ al. dilectione] suspendat, litterarum
divinarum sacris meditationibus vacet, in his se divinitus

illuminatus oblectet, ibi se totum velut in
speculo quodam refulgente consideret: quod in se
pravum deprehenderit corrigat, quod rectum est
teneat, quod deforme componat, quod pulchrum
excolat, quod sanum servet, quod infirmum assidua
lectione corroboret; Domini sui praecepta infatigabiliter
legat, inexplebiliter diligat, efficaciter impleat,
et quid sibi cavendum quidve sectandum sit, ex eis
sufficienter instructus agnoscat, mysteriis earumdem
divinarum Scripturarum perscrutandis insistat,
Christum ibi promissum legat [(Joan. I, 45)] , repraesentatum
videat, prophetatam perditionem populi
contumacis intelligat, impleri lugeat, de salute
gentium gaudeat, ex praeteritis quae praedicta sunt
et impleta teneat, futuris promissionibus credat, ab

strepitu negotiorum saecularium remotissimus, ea
ferventer excogitet, quibus animum suum in desiderium
futurae remunerationis inflammet, studiis
spiritualibus, quibus in dies singulos melior ac
melior fiat, invigilet, amet otium sanctum, in quo
exerceat animae suae negotium, mortuum sibi deputet
mundum, ac se mundi blandientis illecebris exhibeat
crucifixum; delectationi spectaculorum praesentium
incomparabiliter anteponat sui Creatoris intuitum,
semper se proficiente successu in fastigium
divinae contemplationis attollat; nunquam, ne ad
momentum quidem, a promissionibus futuris considerandis
aversus, ad terrena respiciat; eo aciem
mentis indesinenter intendat, quo pervenire desiderat;
beatitudinem vitae futurae ante oculos animi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.