PL 59, col. 434
De vita contemplativa (Julianus Pomerius), J. P. Migne
Et ideo si corde creditur ad justitiam, ore
autem confessio fit ad salutem; qui non crediderit,
non habendo fidem, nec justitiam cordis habere poterit,
nec salutem.
CAPUT XX. Quod nihil prosit sacerdoti, etiamsi bene vivat, si male viventem tacendo non corrigat.
1.
Quod vero dicit Apostolus [(I Petr. V, 3)] , ut nos
formam debeamus exhibere fidelibus, quid valebit,
si is cui vel exhortandi bonos, vel castigandi malos
cura commissa est, bene vivendo se imitandum bonis
exhibeat, et malos tacendo non corrigat? Ad hoc
enim, nisi me fallit opinio, sancte vivendum est sacerdoti,
ne dicta sua repugnantibus factis evacuet; si
quod praedicat fieri debere non faciat, aut si quod non
facit praedicare praesumpserit. Si autem aliter egerit,
nihil apud eos qui ejus vitam novere, proficit;
quia ad hoc est Ecclesiae Dei praepositus, ut non solum
bene vivendo, alios exemplo suae conversationis
instituat, sed etiam fiducialiter praedicando, singulis
ante oculos peccata sua constituat: quae poena maneat
duros, quae gloria obedientes ostendat; nullius
salutem desperando contemnat; animas emendari
nolentium plangat, imitatus Apostolum, qui ait: Ut lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non
egerunt poenitentiam
[(I Cor. XII, 21)]
; et iterum: Quis
infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et
ego non uror [(II Cor. XI, 29)]
?
2.
Quapropter sciens quod si quibuslibet divitibus
ac potentibus parcat, male viventibus autem faveat,
eos perdat simul et pereat; et sancte vivere debet
propter exemplum, et docere propter suae administrationis
officium: certus quod ei nihil sua justitia
suffragetur, de cujus manu anima pereuntis exigitur.
Quando quicunque alius perierit, quem nulla docendi
necessitas manet, solus poenas sceleris sui dabit;
ille autem cui dispensatio verbi commissa est, etiamsi
sancte vivat, et tamen perdite viventes arguere aut
erubescat, aut metuat, cum omnibus, qui eo tacente
perierint, perit. Et quid ei proderit non puniri suo,
qui puniendus est alieno peccato? Mentior, nisi hoc
Dominus per Ezechielem prophetam sub cujusdam
terroris denuntiatione loquitur, dicens ad eum: Et tu,
fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel (Ezech.