PL 6, col. 600

Divinarum institutionum liber V (Lactantius), J. P. Migne

In inglese: The Divine Institutes 5.16

servi, alii domini? Nonne aliquid inter singulos interest?
nihil; nec alia causa est, cur nobis invicem
fratrum nomen impertiamus, nisi quia pares esse nos
credimus. Nam cum omnia humana non corpore, sed
spiritu metiamur, tametsi corporum sit diversa conditio,
nobis tamen servi non sunt; sed eos et habemus,
et dicimus spiritu fratres, religione conservos.
Divitiae quoque non faciunt insignes, nisi quod possunt
bonis operibus facere clariores. Divites sunt
enim, non quia divitias habent, sed quia utuntur illis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.