PL 61, col. 1007
Epistola ad Arbogastem (Auspicius Tullensis), J. P. Migne
Ut potestatis ordinem illustri mente vinceres,
Cui honor debitus majore nobis gaudio
Nondum delatus nomine, jam est collatus meritis.
Plus est enim laudabilem virum fulgere actibus,
Quam praetentare lampada sine scintillae lumine.
Sed tu qui totis gradibus plus es quam esse diceris,
Erit credo velocius ut reddant merita.
Clarus etenim genere, clarus et vitae moribus,
Justus, pudicus, sobrius, totus illustris redderis.
Pater in cunctis nobilis fuit tibi Arigius:
Cujus tu famam nobilem aut renovas, aut superas.
Sed tuus honor ejus est, ejusque tibi permanet,
Et geminato lumine sic tu praecluis omnibus.
Cujusque nemo dubitet felicitati praestitum,
Ut superesset genitrix tibi, laudanda omnibus,
Quae te sic cunctis copiis replet et ornat pariter,
Ut sis abundans usibus, et sis decorus actibus.
Congratulandum tibi est, o Trevirorum civitas,
Quae tali viro regeris, antiquis comparabili.
De Magno origo semine descendit tui nominis:
Certe virtutis ejus est, ut Arbogastis legitur.
Scribantur in annalibus hujus triumphi pariter,
Sicut et ejus scripti sunt, quem supra memoravimus.
Sed hoc addamus meritum huic, qui vere major est,
Quod Christi nomen invocat religioni deditus.
Fuit inarmis alacer ille antiquus, verum est:
Sed infidelis moritur, et morte cuncta perdidit.
Hic autem noster strenuus, belligerosus, inclytus,
Et quod his cunctis majus est, cultor divini nominis.
Nunc autem, fili sapiens, quaeso, dignanter accipe
Tui cultoris paginam quam ex amore porrigo.
Primum deposco, cupias collatas tantas gratias
In te conserves integras, et bonis multis afflues.
Unum repelle vitium, ne corda pura inquinet,
Quod esse sacris scribitur radix malorum omnium:
Cupiditatem scilicet, quae in alumnos desaevit,
Nec saeva parcit rabiem quorum amore pascitur
Hoc (inquam) semper devorat famem edendam perferens,
Et velut ignis addito succensa crescit pabulo.