PL 61, col. 160

Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

corde crassi, ore jejuni, et, sicut scriptum est, ventres pigri?
Verum etsi omnibus rebus inferiores,
tamen caritas sola nos vobis praestat aequales.
Dilectioni enim quam in nos habetis, pari mente certamus:
quae quidem visceribus nostris insita, et affixa
praecordiis, et animae ipsi permixta est spiritu
Domini, qui habitare facit unius moris in domo, qui
innumera credentium millia uno corde connectit,
quia unus omnia in omnibus adimpletur.
2.
Nunc huic Domino placuit in vase fictili ponere
thesaurum suum, qui me vocavit per gratiam
suam, suscitans de terra inopem, et de stercore erigens
pauperem, ut collocaret cum principibus populi
sui, et inter sacerdotes indueret salutare : ut
dum curro in odorem unguentorum ejus, fierem

gutta ejus unguenti quod descendit in barbam Aaron .
In cujus domo domesticus fieri, et benedicere
Dominum de fontibus Israel, cum pro meritorum
meorum conscientia recusarem, vel potius non auderem
recipere, ego vermis, et non homo; vi subita [(V. ep. 1, n. 10)] ,
invitus, quod fateor, adstrictus, et
multitudine strangulante compulsus, quamvis cuperem
calicem ipsum a me transire, tamen necesse
habui dicere Domino: Verum non mea voluntas, sed
tua fiat; cum praesertim ipsum de se Dominum
dixisse legerem: Filius hominis non venit ministrari,
sed ministrare. Praeventi 9 igitur a Domino, et apprehensi
ab eo quem necdum apprehendimus, deservimus
altario Dei, et mensis salutaribus ministramus
jam nomine officioque [(V. not. 5)] seniores,

sensu autem adhuc parvuli, et sermone lactentes .
3.
Quod ministerium ut bene ministrem, et gradum
bonum mihi acquiram, et sciam qualiter oporteat
me in domo Dei conversari, et tractare mysterium
pietatis, tu Domine venerabilis, et frater, et
Domine in Christo nobis, ora Dominum in omni bono
divitem ut abundemus fide, et sermone, et scientia,
et omni sollicitudine, et insuper vestra in nos caritate,
ut et in hac gratia abundetis. Praeterea ipse epistolis
tuis nos saepe instrue necessariis supplementis: enutritus
enim sermonibus fidei et bonae doctrinae, quam
a puero in sacris Litteris subsecutus es, informa nos
ad regulam directionis, pasce nos spiritali cibo, id
est verbo Dei, qui est verus et vivens panis, et in
quo magis quam in pane vivitur: quoniam ipse est

esca justorum qui ex fide vivunt. Nec hinc negligentior
sis circa sollicitudinem institutionis meae,
quod loco Ecclesiae, non tamen corpore separamur;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.