PL 61, col. 173

Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

temere festinaret, qui non poterat; impie, qui
valebat [(V. not. 13)] ; ambos, quia non poteramus
volentes consilio, retinuimus invitos silentio.
12.
Itaque, ut supra scripsimus, post aegritudinem
communi labore toleratam, orationibus sanctorum
atque carorum, parte etiam, ut credimus, maxima
tuis, respiciente clementius Domino, recreati, adhuc
tamen exhaustis corporibus infirmi. In quo quidem
nos gloriari Apostolus docet, quem potentem, ut
praedicat, faciebat infirmitas; quia scilicet caro,
quae adversus spiritum militat, cum adversa valetudine
frangitur, pariter, infractis viribus, spiritalem
non valeat expugnare virtutem. Carne igitur infirmi
ad profectum spiritus, qui damno 26 carnis exsultat,
et tamquam inimicae materiae tribulatione laetatur,

atque infirmatione domiti corporis convalescit, sana
et valida caritate, quam erga te per Dominum Jesum
magnam habemus, dedimus has litteras in solatium
tui, ut nos interim tenemus tuas: donec te ipsum, ut
spopondisti, et quod numquam desinimus a Domino
sperare, videamus.
13.
Multa sunt, quae ad nos invitare te, et de patria
parumper debeant sevocare; prae ceteris amor
pacis, et zeli fuga, qui maxime conspectu aut vicinia
aemulae conversationis accenditur. Denique a nobis
Romae [(V. not. 14)] zelotyporum incendia clericorum
longinquitas Urbis exstinguit, et omnis illic iniquitas
obstruit os suum: quia per absentiam inde nostram
quasi subducto fomite, segnis odiorum flamma
frigescit; nec in vocem audet erumpere, licet dentibus

frendat invidia, dum iniquitatis suae conscia
ipsa se erubescit, nec in promptu habet ubi faces lividae
mentis accendat. Pax tamen Dei, quae praecellit
omnem sensum, abundat in cordibus plurimorum, et
opus Dei Salvatoris in nobis Campania tota veneratur.
Romae quoque pauci etiam in clero ipso, a quo
solo videmur scandalizari, morsu invidiae commoventur.
Sed Domino gratias, qui et mihi miserrimo peccatori
suo dedit dicere: Quoniam oderunt me gratis.
Quod tamen ad me pertinet, cum ipsis quoque, qui
oderunt pacem
meam, mente pacificus sum. Si quis enim vult contentiosus esse, hoc nostra consuetudo
non recipit.
Horum tamen ipsorum, qui nos
odisse, et a consortio sanctitatis suae segregare dicuntur,
vix ad nos tenuis fama perlabitur, et ab auribus

nostris spinarum sepe munitis, ut aura frigida,
vel importunum vacui culicis murmur excluditur.
14.
Sed plenius indicare poterunt conservi nostri,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.