PL 61, col. 175

Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

; et otiosos Deo, in vano hujus seculi foro stare
non passus est. Jam et domestica mihi post osculum
sanctum gaudia mente et cogitatione propono, cum
inebriante spiritu caritatis sobriam misceamus per
pocula casta laetitiam; nec in fermento nequitiae, sed in 28
azymis sinceritatis pia festa celebremus, psallentes
Domino in hymnis et canticis spiritualibus, cantantes
linguis et cordibus Deo, omne quodcumque agimus
in verbo vel in facto, in nomine Jesu Christi, gratias
agentes Deo Patri, per ipsum. Qui facit unius moris
habitare in domo, ut spero, nos faciet inter nos in
semetipso habitare. Qui fecit utrumque unum, et
exaltatus omnia traxit ad se, qui humiliatus ipse
pacificaverat omnia, reconcilians mundum Deo, cum
repleverit gaudio os nostrum praesentia vestrae unanimitatis,

dicemus: Magnificavit Dominus facere nobiscum:
et in abundantia laetitiae nostrae benedicemus
vos de domo Domini, quia benedicti vos Domino, qui
venistis in nomine Domini. Calicem salutaris accipiatis ,
et edatis panem beatorum in regno Dei; vos
enim estis coram Domino Jesu satietas nostra et gaudium.
17.
Aude igitur erumpere non tuis opibus et viribus,
sed fretus et nixus in Christo: quia virga ejus
et baculus ipsius nos consolatur, et sustinet, et gubernat.
Qui portat aegrimonias nostras, et infirmitates
nostras suscepit , dat lasso virtutem, confortat
genua debilia, ipse statuet et immaculatam et inoffensam viam tuam; praecinget te virtute, et perficiet
pedes tuos tamquam
cervi, ut exsultes sicut gigas ad

currendam viam, ne impedire te possit trepidae
carnis infirmitas: qui non in carne, sed in spiritu
incedis. Servientes enim Christo corporis servitio,
animi imperio magis utimur. Atque ideo voluntatem
nostram Christo autore directam caro jussa comitatur,
trahitque corpus ab animi fortitudine firmitatem:
et ad domini habitum famulus componit obsequium.
Atque ita virtus in infirmitate perficitur, dum anima
consensu carnis edomitae Deo serviens, per infirmitatis
ministerium implet officia virtutis.
18.
Intende igitur, et prospere procede, et deducet
te mirabiliter dextera Dei. Misericordia ejus et gratia praeibunt faciem tuam:
et si infirmus domo prodeas,
robur acquires eundo. Sperantes enim in Domino mutabunt

fortitudinem, assument pennas sicut aquilae.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.