PL 61, col. 180

Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

Si forte eadem de venerabilibus et amantissimis viris
per aliarum adventus navium comperisti, per nos
etiam repetita accipe, et quasi renovata hilaritate
rursus exsulta. Quod si primus hic a nobis tibi nuntius
veniet, gratulare tantam nobis in tua patria caritatem,
Christo donante, partam, ut quidquid illic
divina providentia gerat, mirabilis semper, ut scriptum
est, in sanctis suis, vel primi, vel cum primis
sciamus.
2.
Non autem tantum hoc scribimus gratulandum,
quod episcopatum Augustinus acceperit; sed quod
hanc Dei curam meruerint Africanae Ecclesiae, ut
verba coelestia Augustini ore perciperent; qui ad majorem
dominici muneris gratiam novo more provectus,
ita consecratus est, ut non succederet in cathedra

episcopo, sed accederet. Nam incolumi Valerio
Hipponensis Ecclesiae coepiscopus [(V. not. 24)]
Augustinus est. Et ille beatus senex, cui purissimam
mentem nulla unquam liventis invidiae macula suffudit,
dignos sui cordis pace nunc ab Altissimo fructus
capit, ut, quem successorem sacerdotii sui simpliciter
optabat, hunc mereatur tenere collegam.
Credine hoc potuit, antequam fieret? Sed in hoc
quoque Omnipotentis opere dici evangelicum illud 37
potest: Hominibus haec ardua, apud Deum autem
omnia possibilia. Exsultemus itaque et laetemur in
eo qui facit mirabilia solus, et qui facit unanimes
habitare in domo, quoniam ipse respexit humilitatem
nostram, et visitavit in bono plebem suam, qui erexit
cornu in domo David pueri sui, et nunc exaltavit

cornu Ecclesiae suae in electis suis, ut cornua peccatorum,
sicut per prophetam spondet, hoc est, Donati
starum Manichaeorumque confringat.
3.
Utinam haec nunc Domini tuba, qua per Augustinum
intonat, filii nostri Licentii pulset auditus;
sed ut illa audiat aure, qua Christus ingreditur, de
qua non rapit Dei semen inimicus. Tunc vere sibi
summus Christi pontifex Augustinus videbitur, quia
tunc se et exauditum sentiet ab Excelso, si quem tibi
dignum genuit in litteris, hunc et sibi digne filium pariat
in Christo. Nam et nunc, velim credas, flagrantissima
de ipso nobis sollicitudine scripsit. Credimus
in omnipotentem Christum, quod adolescentis nostri
votis carnalibus spiritalia vota Augustini praevaleant.
Vincetur vel invitus, mihi crede, vincetur piissimi

parentis fide, ne mala victoria vincat, si maluerit in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.