PL 61, col. 626

Poemata (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

Robur recretis crinibus,
Manuque ductus de mola ad ludibrium
Hostilis exsultantiae,
In caecitate corporis mente intuens
Vocarit ultorem Deum.
Et restituto mox capillis robore,
Prostavit hostilem domum;
Cujus columnas fortior saxis manus
589-590 Ut clausit amplexu gravi,
Collapsa fulcris tecta subductis humo
Cecidere in ipsum; sed tamen
Et morte in ipsa praepotens heros Dei
Hostes ruina miscuit;
Et gloriosa morte pensavit sibi
Vitae subactae dedecus,
Qui servus hoste gloriante vixerat,
Hoste obruto victor cadit.
Et plura moriens interemit millia,
Quam vivus interfecerat.
Imitetur istam filius noster volo
Sic morte mortem, ut permanens
In carne carnem vincat, et vivat Deo,
Peccata carnis opprimens.
Sed nolo carnis gaudiis, ut noxiae
Dolis subactus feminae
Addicat animum, postea fiat hostium
Virtute nudus gratiae.
Samuel in ista parte sit, qua jugiter
Sanctus, neque accisus comam
Per tota vitae tempora irrupto sacrum
Pertexat aevum stamine.
Et inchoatam servitute infantiam
Usque ad senectam pensitet.
Occidat Amalech, et pie saevus Deo
Peccata carnis immolet,
Quibus peremtis interit quoque zabulus,
Invisus aeternum Deo.
Saul in hoc deficiat et regnet David,
Pusillus altum destruat,
Ut non sit altus spiritu superbiae,
Nec lividus zeli malo:
Sed humile cordis, celsa virtutum gerens,
Ascendat in regni thronum,
Et illa Samson gesta, quae priora sunt,
Sequatur ut restes novas,
Ceu fila rumpat, nec fidem prodat suam;
Ne perdat ignavus comam,
Crinitus operum viribus coelestium,
Praetenta rumpet vincula,
Palos refiget; mille prosternet viros,
Una subactos dextera:
Quia nostra virtus, et caput Christus Deus
Qui dextera et virtus Dei est;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.