PL 62, col. 115
Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
promissio esse non poterat, nisi perfectae
fidei qua Christus Deus et homo futurus annuntiabatur,
contineret arcanum. Benedicens itaque Isaac
patriarcha Jacob et Esau filios suos, ad Jacob quidem
sic locutus est, dicens: Ecce odor filii mei sicut
odor agri cui benedixit Deus. Det tibi Dominus de
rore coeli, et de pinguedine terrae abundantiam frumenti,
vini et olei [(Gen. XVII, 27)]
. Ad Esau vero: In pinguedine terrae, et in rore coeli erit benedictio tua [(Ibid., 39)]
.
Quid apertius, quidve lucidius de utraque
Christi natura potuit proferri? Siquidem in rore
coeli, Verbum; in terrae autem pinguedine, caro
ejus significari monstratur. Jacob autem et Esau,
populi gentium et Judaeorum tenere figuram, nullum
opinor ambigere Christianum. Primus ergo populus
gentium, cujus Jacob praeformabat imaginem, a rore
coeli et a pinguedine terrae, id est Christo, qui est
Deus et homo, benedictionis sortitus gratiam, frumenti,
et vini, et olei est abundantia 29 cumulatus;
id est corporis et sanguinis Christi, et chrismatis
ejus mysterio consecratus. Cujus trinae benedictionis
multiplicem gratiam, David etiam sacro commemorat
carmine, dicens: A tempore frumenti, vini et olei
sui multiplicati sunt [(Psal. IV, 8)]
. Esau autem qui
prior secundum carnem fuerat natus, typum Judaici
populi apertissime gestans, dum in agro legis diutius
immoratur, vagis et fugacibus carnalium sensuum
insistens venatibus, vel transitoriis legis umbris et
imaginibus obsecundans, servus venit ad gratiam [(Gen. XXV, 27)] .
Ipse est ille evangelicus senior filius,
qui dum ruris, id est legis exercitio occupatur, alacriore
junioris industria praevenitur, saginati vituli
carnibus defraudatur [(Luc. XV)] . Casso igitur et inani
semetipsum labore conterens, audit a patre: Frustra
in his omnibus exerceris, et ultra temporum
conditionem [(Cod. Reg., constitutionem)] , legalium
decretorum dogmatibus occuparis: arbitrans te ex
lege benedictionis gratiam consequi posse; cum et
tempus carnalis observandae legis emensum sit; et
pro impossibilitate perficiendi quae lege jubentur,
non tam benedictionem quam maledictionem praevaricatores
legis ejusdem sortiantur. Quia scriptum
est: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus
quae scripta sunt in lege [(Deut XXVII, 26)]
. Ideo
scire debes quod in pinguedine terrae et in rore coeli,
id est in Christo, futura sit benedictio tua.
VIII.
Jacob etiam benedicens Joseph filium suum,
ab hujus sacramenti mysterio non recessit, dicens: Benedicet te benedictionibus coeli desuper, et benedictionibus
terrae habentis omnia
[(Gen. XLIX, 25)]
. Quae
est benedictio coeli, nisi Verbum quod de coelo descendit?
Et quae est benedictio terrae habentis omnia,
nisi Christi caro, quae de terra, id est de terreno
Virginis corpore sumpta est, in qua omnium, spiritalium
gratiarum redundat veritas, et totius benedictionis
fructus exuberat? In quo fructu, qui procul
dubio Christus est, cunctorum fidelium benedictio
consummatur, ut David ait: Terra dedit fructum suum.
Benedicat nos Deus Deus noster, benedicat nos Deus