PL 62, col. 169

Dialogus contra Arianos (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

sermonis assigna, et tunc demum poteris demonstrare
utrum Patri Filioque conveniat.
Athanasius dixit: Substantia quidem duobus appellationum
generibus distinguitur. Et est quidem unius
generis qualitas haec, quae existentis naturae essentiam
indicet: aliud vero est substantiae genus, quo
ille qui habet ab his quae habet dirimatur. Quod ut
planius fiat, quod dico manifesta expositione assigno.
Verbi gratia: Homo generis sui ac naturae substantia
est. Rursus si quid illud est, quod extrinsecus, id est
in materia auri, vel argenti, aliarumque specierum
possidet, substantia ejus dicitur. Et cum ejusdem vocabuli
una videatur appellatio, duas tamen res significare
videtur. Sed nos de illo substantiae genere disputamus,
quo unaquaeque natura, ob id quod est vel

subsistit, substantia nuncupatur. Et quidquid ex se,
id est de seipsa genuerit, non aliud esse potest quam
id quod ipsa est. Denique homo pater generans filium,
sui generis, id est suae substantiae, hominem generat,
quia homo hominem generat. Et recte unius substantiae
esse dicuntur, quia veritas nativitatis, substantiarum
diversitatem non recipit. Diversitas autem
substantiae est, ut exempli gratia dixerim, si homo
pecudem gignat, vel si cujuslibet generis pecus alterius
generis pecudem generet, id est si: bos gignat
asinum, vel si ovis generet capram; quae quoniam in
diversitatem generis pergit, monstruosa 104 generatio
erit, suae naturae proprietatem minime servans.
Rursum in elementorum qualitatibus, quae sit substantiarum
diversitas vel proprietas operae pretium

est advertere. Verbi gratia: uniuscujusque ignis vel
luminis natura id ex se quod ipsa est ministrare
videtur; ut lux fulgorem, ut ignis incendium: et in
hoc officii sui genere subsistens, substantiae suae intemeratam
videtur servare naturam. Si vero lux ex
se tenebras gignat, mutationi obnoxia erit, alterius a
se generis materiam tribuens; quia in hoc immutabilitatis
suae illibatam poterit servare substantiam,
si hoc quod ipsa est ministret ex sese. Caeterum si,
ut dixi, id quod ex sese tribuit aliud erit quam
ipsum quod tribuit, tunc alterius substantiae dici poterit,
quod omnino naturarum omnium qualitas, vel
ordo, vel ratio non admittit. Age nunc jam, si videtur,
a terrenis ac visibilibus in superiora mentis oculum
erigamus, et ex his quae facta sunt infectae virtutis

substantiam cognoscamus; apostolicae auctoritatis
edocti magisterio, quo ait, invisibilem divinitatis virtutem
ex his quae facta sunt debere intelligi [(Rom.
I, 20)] . Dixit ergo Arius Filium ex Patre natum esse,
et Deum Deum genuisse, lucem lucem. In qua professione
unum erit e duobus proculdubio retinendum.
Aut enim ex seipso generans id quod ipse est genuit,
et ob hoc Filius unius cum Patre substantiae erit:
aut si alterius a se generis Deum genuit, vera nativitas
dici non poterit, quae proprietatem substantiae
generantis servare non potuit. Et eo disputationis ratio
deducitur, ut aut omnino natus non sit, aut degeneratus
sit; quod utramque fateri perabsurdum et
impium esse videbitur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.