PL 62, col. 177
Dialogus contra Arianos (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
Et ipse,
inquit, creavit eam per Spiritum suum [(Eccli. I, 9)]
.
Et in psalmo: Emittes Spiritum tuum, et
creabuntur, et innovabis faciem terrae [(Psal. CIII, 30)]
.
Et in libro Job: Spiritus divinus, inquit, qui fecit me [(Job. XXXIII, 4)]
.
Et Judith: Tibi, inquit, servit omnis
creatura tua, quoniam dixisti, et facta sunt, misisti
Spiritum tuum, et aedificavit (Judith, XVI, 17). Tantae
enim potestatis, vel creationis Spiritus sanctus
ostenditur, ut ipso cooperante corpus Domini Jesu
Christi, quod nobis in sacramento fidei datum est, in
utero Virginis formaretur, evangelista dicente: Ne
timeas accipere Mariam conjugem tuam: quod enim
in ea natum est, de Spiritu sancto est [(Matth. I, 20)]
.
Et item: Priusquam, inquit, convenirent, inventa
est in utero habens de Spiritu sancto [(Ibid., 18)]
: non
quod Salvatoris nostri Pater dicendus sit Spiritus
sanctus, ut duo credantur Patres; sed quod cum
Patre et Filio idem Spiritus sanctus cooperarius, et
unius potestatis cum iisdem socius invenitur, Domino
affirmante: Ite, inquit discipulis, baptizate
omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus
sancti [(Matth. XXVIII, 19)]
. Ergo si minister est (ut
tua sacrilega continet professio), quomodo absque eo
in Sacramento fidei nihil confertur credentibus?
Nam sicut Dominus apostolos ad praedicandum destinavit,
pari etiam modo Spiritus sanctus facere declaratur.
Ita enim in Actibus apostolorum reperimus
scriptum: Petro autem cogitante de visione, dixit ei
Spiritus sanctus: Ecce 115 viri tres quaerunt te:
exsurgens vade cum eis, nihil dubitans, quia ego misi
eos ad te [(Act. X, 19, 20)]
. Et iterum: Segregate mihi
Barnabam et Paulum in opus quo assumpsi eos [(Act.
XIII, 2)]
. Et iterum: Attendite vobis et universo gregi,
in quo vos Spiritus sanctus constituit episcopos [(Act.
XX, 28)]
. Si apostolos mittit, et episcopos constituit,
et universa cum Patre et Filio, ut superius ostensum
est, procreavit, in quo minoris vel ministri personam,
ut ipse fateri non metuis, tanta majestas habebit?
XIV.
Sed et Deum eum esse, sicut promisisse me
memini, his testimoniis approbabo, David propheta
dicente: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus [(Psal. LXXXIV, 9)]
.
Nulli itaque dubium est quod
omnes prophetae non nisi per Spiritum sanctum annuntient
vel loquantur; sicut in Evangelio scriptum
est: Cum venerit, inquit, Spiritus ille sanctus, quem
mittet Pater in nomine meo, ipse vos docebit, et futura
annuntiabit vobis [(Joan. XIV, 26; Joan. XVI, 13)]
. Et
item per prophetam Dominus dicit: Noluerunt audire
sermones meos, quos mandavi in Spiritu meo per
os prophetarum priorum, dicit Dominus [(Zachar. VII,
12)]
. Sed ne per florifera prata divinae legis, testimonia
percurrentes, longius a nostra propositione
vagemur, ad id quod promisimus revertamur. Ad
Hebraeos quoque Paulus gentium praedicator scribens,
ait: Testificatur autem nobis Spiritus sanctus;
et hoc est testamentum quod dispono ad eos post dies
illos, dicit Dominus [(Hebr. VIII, 10)]
. In Actibus apostolorum,
ad Ananiam dixisse Petrum meminimus: Utquid Satanas implevit cor tuum, mentiri te Spiritui