PL 62, col. 182

Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

gentes, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti [(Matth. XXVIII, 19)]
.
Probus judex dixit: Magno miraculi stupore atto
nitus haereo, tres a vobis deos praedicari conspiciens,
a quibus ad unius Dei singularis potentiae majestatem
confugiendum esse credideram. Unde quae sit hujus
rationis fides, vel quid ista trium rerum triumque
vocabulorum nomina indicent, quaeso nos breviter
informare dignemini.
Sabellius dixit: Plane a nobis tres praedicari deos
non audisti, sed credere nos in Patrem, et Filium,
et Spiritum sanctum, sicut nobis est ab apostolis traditum,
simpliciter professi sumus. Cum enim Patrem
nominamus, non alium Patrem, alium volumus intelligi
Filium, sed hunc eumdem et Patrem et Filium

praedicamus. 122 Deus enim ineffabili virtutis potentia,
qua omnia implet, Mariae Virginis uterum
implens, atque ex se, ob humana piacula expianda,
carnalis materiae substantiam sine sui immutatione
suscipiens, visibiliter sese humanis obtutibus demonstravit,
et in eo ipso homine quem assumpsit
Filius nuncupatur; cum non alius atque alius, sed
idem Pater intelligatur. Et hac ratione unum Deum
colimus, non alium (ut dixi) atque alium intelligentes,
sed hunc eumdemque unum et verum profitentes.
IV.
Photinus dixit: Impie Sabel ius professus est
Deum Patrem per Virginem natum, nescio quod
protensionis vitium tantae ingerens majestati, ut per
id quod extensus est in Virgine, ipse sibi Pater, ipseque
sit Filius, quod nullus Christianorum ei concesserit.

Unde magis ego dico Deum Patrem Filium
habere Dominum Jesum Christum, ex Maria Virgine
initium sumentem; qui per sanctae conversationis
excellentissimum atque inimitabile beatitudinis meritum,
a Deo Patre in Filium est adoptatus, et eximio
divinitatis honore donatus. Caeterum Deus inviolabilis
et immensus, nec ex se alium genuit, nec ipse
unquam genitus fuit, ut merito aut de se Filium habere,
aut ipse sibi Filius esse credatur. Sed est unicus
et singularis, nec generando passioni obnoxius, nec
seipsum protendendo cumulatus, nec suam in Virgine
portionem derivando, divisioni subjectus.
Arius dixit: Ego enim confiteor ingenitum Patrem
ante omnia tempora ineffabiliter Filium genuisse,
per quem et in quo visibiles creaturas atque invisibiles

fecit: qui novissimis temporibus propter humani
generis salutem a Patre missus, verum hominem
gestavit in mundo, quem inviolabiliter de Virgine
Maria sine humani pudoris permixtione suscepit.
Qui cum sit creaturae suae Deus et Dominus, non
tamen potest genitori suo, aut in omnibus conferri,
aut in aliquo coaequari, quae et Deum suum, et suae
originis profitetur auctorem. Nec tamen ideo duo dii,
quia et hic Deus; nec ideo non Deus, quia solus Pater
Deus. Sicut non ideo non bonus, quia solus Pater
bonus; cum sit et 123 Filius non solum bonus, sed
et bonorum creator. Et sicut ei non adimitur ut non
bonus sit, cum solus Pater ipsius Filii professione sit
bonus; sic ei non aufertur ne Deus sit, cum solus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.