PL 62, col. 206

Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

acta, finalibus queat modis arceri; quoniam ejus est
exuberationis copia redundare, quae certo, ut diximus,
concluditur fine): nec rursus velut integram
et intemeratam portionis defectionem aliquam pertulisse.
Sed haec omnia passionis genera, divinae naturae
non convenientia, jam superius calumniosius
magis quam verius cognoscitur intentasse. Quibus
nos religiosae fidei intellectu competenter constat
dedisse responsum.
XIII.
Neque enim exuberationem substantiae redundantis 155
Filium dicimus, neque rursus desectae
naturae portiunculam nominamus; sed perfectum
Patrem, perfectum Filium, non ex iis quae in eo superfluis
exuberationibus redundabant (quod dictu
nefas est), sed ex seipso, id est ex eo quod ipse est,

impassibiliter, indivisibiliter, incorporaliter, sine
diminutione, sine discissione, sine affluentis copiae
redundatione, sine ullo omnino passionis genere,
ineffabiliter credimus natum. Et idcirco unius fatemur
esse substantiae, quia non aliunde, non ex nihilo,
non ex subjacentibus vel praecedentibus materiarum
qualitatibus; sed proprie Deum de Deo, lumen
de lumine, virtutem de virtute, sapientiam de
sapientia fideliter exstitisse fatemur. Nam si alterius
ac diversae substantiae (ut Arius arbitratur) Filius
esset, non diceret: Sicut habet Pater vitam in semetipso,
sic dedit et Filio vitam habere in semetipso [(Joan. V, 26)]
;
et iterum: Sicut Pater novit me, et
ego novi Patrem [(Joan. X, 15)]
. Quid est ergo, Sicut
habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere

in semetipso, nisi, Sicuti est Pater, ita est et Filius?
Et si idem habent esse, unius sunt proculdubio substantiae.
Neque enim aliud est esse Patris et aliud vivere,
sed hoc est vivere quod est et esse; id est non aliud
est Pater ipse et aliud vita ejus, sed vita essentia, et
essentia vita. Alioquin compositus videbitur, ex diversitate
subsistens, si aliud ipse, aliud vita ejus significare
videtur. Quia ergo apparet vita Patris hoc
esse quod ipse est; sicut habet vitam in se, sic dedit
Filio habere vitam; id est, sic est esse Filii, sicut
esse Patris; non dubium est Patrem et Filium unius
essentiae, atque unius esse naturae.
XIV.
Nam et quod ait: Sicut novit me Pater, et
ego novi Patrem [(Joan. X, 15)]
, unitatem proculdubio
voluit indicare substantiae; quia secundum superioris

disputationis intelligentiam, non aliud est nosse
Patris, et aliud esse. Hoc ipsum enim quod est novit,
et quod novit est; quia non aliter novit, et aliter est.
Et quia sic Filius novit Patrem, sicut eum Pater novit,
notionem vero in Deo essentiam esse diximus,
non 156 dubium quod sicuti est Pater, ita est et
Filius; ac sic diversitatem essentiae non admittit res,
quae uno ac simili modo subsistit. Denique ut hanc
Patris et Filii unitatis substantiam plenius nosceremus,
quaedam nobis divinae Scripturae rerum visibilium
exempla posuerunt, quibus nos ad invisibilium
intelligentiam religiosius provocarent. Nam
paterni luminis splendorem, et bonitatis ejus imaginem
Filium posuere; non quod ad res divinas metiendas

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.