PL 62, col. 208

Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

proferam documentum. Angelus ad Mariam ita loquitur,
dicens: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus
Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur
ex te sanctum, vocabitur Filius Dei [(Luc. I, 35)]
. Et
iterum Apostolus: Cum autem venit plenitudo temporis,
misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum
sub lege [(Gal. IV, 4)]
. Num igitur quia angelus Mariam
sic affatus est, ut non de ipsa, sed ex ipsa gignendum
diceret Filium; quia Apostolus ex muliere
natum asseruit Filium; ob hoc in Christo veri hominis
nativitatem nequaquam profitebimur; aut extrinsecus,
et non proprie virginali credimus utero processisse?
Cernis igitur, superflue te in divinae 158
generationis nativitate visibilium creaturarum exempla
protulisse? cum evidentioribus testimoniorum

documentis appareat, id esse ex ipso, quod est etiam
de ipso generari. Unde mirari me fateor, quomodo
cum creaturae nomen in Filio refugias; et non factum,
sed vere (sicuti est profitendum) ex Patre genitum
credas Photini quodammodo, etsi non integris, verumtamen
similibus prosecutionum sententiis, ejus
fueris impietatis dogma imitatus.
Arius dixit: Quis potius Photini sectatur perfidiam,
utrumne ego, qui ea quae Filius ad demonstrandam
divinitatis suae longe inferiorem, et non in omnibus
similem naturam locutus est, secundum deitatem suam
dictum accipio; an ipse tu qui pene cuncta humanitatis
exempla, non fucatis verbis, nec simulata operis
efficientia peracta homini reputas assumpto? Namque
ut non solum alterum, verum etiam inferiorem

a Patre ostenderet, ait: Pater major me est [(Joan.
XIV, 28)]
. Qua professione evidentius declaratur Patris
et Filii diversas esse substantias.
XVII.
Athanasius dixit: Profiteris Filium Dei Deum,
servilem nostri generis formam subiisse, an non?
Arius dixit: Quis hoc impius negaverit, Christum
scilicet Deum, ita quoque verum hominem confitendum?
Athanasius dixit: Debemus igitur eorum quae Christus
locutus est, aliquanta divinitati, aliquanta humanitati
ascribere; an sine ullo partitionis discrimine,
universa aut Deo, aut homini assignare?
Arius dixit: Hoc non solum irreligiosum, sed et
summae putabitur esse dementiae, ut omnia eum aut
secundum divinitatem, aut secundum humanitatem

locutum fuisse putemus.
Athanasius dixit: Si ergo secundum professionis
tuae sententiam, aliquanta divinitati, nonnulla vero
humanitati ascribenda sunt, cur non hoc quod ait, Pater major me est
[(Ibid.)]
, humanitati; et quod ait, Ego et Pater unum sumus
[(Joan. I, 30)]
, divinitati
reputemus? Namque ut noveris, secundum id quod
homo erat, eum dixisse, major me est, ait: Si diligeretis
me gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quia
Pater major me est [(Joan. XIV, 28)]
. Rogo itaque
cum Filius secundum divinitatis suae potentiam 159
universa impleat, nec sit aliquis locus eadem divinitate
vacuus (ut pote qui coelum, et terram, atque inferna

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.